Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Questio. vii. UTrum actus spirandi praecedat actum volendi.

¶ hic per videndum est de terminis. 2m de quesito.

Quantum ad primum quid scilicet sit spirare et velle. Dico quod velle est actus elicitus voluntatis. quo ipsa voluntas vult Spirare autem est ipsa elicitio prioris actus.

¶ Ad cuius euidentiam sciendum est quod voluntas habet 4or actus. Primo. enim est actus elicitus. et non impratus: sicut ille quo voluntas libere vult suum obiectum: quia talis elicitur a potentia libera cum sit liber: non est autem imparatus. cum sibipsi voluntas impare non possit.

¶ 2us actus est elicitus et imperatus sicut actus potentie intellectiue quando mouetur a voluntate.

¶ 3us est imperatus et non eli citus: sicut ille qui est executiue potentie motea volun tate. Tales enim potentie proprie non eliciunt actus suos. eo quod sint transeuntes. tamen causantur per imperium voluntatis.

¶ 4o nec est elicitus nec imparatus: sed est ipsa elicitio. vt po te actus elitionis quo elicit suum actum: quia elitio non elici tur: sed est illud quo aliquid elicitur: sicut relatio non referti sed est ratio referendi: alioquin esset processus in infinitum. Nec etiam ipsa elicio impratur. quia ipsa omnem actum voluntatis alii praecedit: qui scilicet dici debeat imperatus. Actus autem quo voluntas imperat praecedit imperatum. Iste autem actus scilicet ipsa elitio est spiratio. Sicut enim ad memoriam fecumdam partinet dicetur actum intelligendi vel producere verbum secundum Aug. de tri. sic ad voluntatem partinet spirare amorem qui est actus volendiPatet ergo quid vtrumque istorum sit. est quis istorum actuum fit priorNunc videndum Et quantum ad hoc pono 4o iclusiones. Prima est quod actus spirandi in diuinis simpliciter est posterior actu volendi: quia actus fecunditatis intellecti ue praecedit secundum aliquem ordinem actum fecunditatis volitiue ergo quocumque est posterior actus fecunditatis intellectiue eodem est posterior actus fecunditatis volitiue: sed omni perfectione simpliciter primus est posterior. et per consequens actu volendi. ergo et 2us erit posterior actu volendi.

¶ 2a conclusio est. quod actus volendi vt in supposito spiritussancti est posterior actu spirandi. quia omnis habitudo praesupponit sua extrenased velle vt in tali supposito dicit habitudinem actus volendi vt ad tale suppositum. ergo praesupponit suppositum ex tremum. Illud autem suppositum praesupponit suum formale constitutiuum: quod est spiratio passiua siue actus spirandiergo actus volendi vt in spiritusancto praesupponit actum spiran di.

¶ Confirmatur. quia omne totum praesupponit suas partes: sed actus volendi vt in supposito spiritussancti est quodam totum. cuius partes sunt spiritussanctus et actus spirandi. ergo ille partes priores sunt. et per consequens actus spirandi.

¶ 3a conclusio est. quod actus volendi vt in supposito patris et filii non est posterior actu spirandi. quia ante spirationem siue actiuam siue passiuam pater et filius intelliguntur constituti in esse. et tunc actus volendi pries eis attribui.

¶ 4a conclusio est. quod actus spirandi in creaturis est posterior actu volendi. et hanc probo 4r. Primo sic. quandocum que aliqua duo: ita se habent quod posito vno necessario ponitur et aliud. si vnum non est in potestate voluntatis: nec aliud. sei ergo actus spirandi fit prior actu volendi. oportebit quod actus spirandi vel sit in potestate voluntatis. vel si no. quod eo posito actus volendi contingenter ponatur: sed vtrumque isto rum est falsum. non autem actus spirandi est in potestate voluntatis. quia posito termino et fundamento velit nolit voluntas: ponitur non posito autem termino velit no lit voluntas: non potest poni. est enim respectus intrinse cus adueniens. Sequitur ergo quod si spirare vel spirari fit prius actu volendi. quod ipse actus volendi non erit in potestate nostra.

¶ Secundo sic. Omnis relatio est posterior suo termino: sed spiratio actiua est relatio terminata ad actum volendi. ergo posterior.

¶ Tertio sic. Spirare et spiraristur simul natura: sed spirari est posterius suo fundamento quod est velleergo etc.

¶ Quarto quia non repugnat actui volendi esse sine actu spirandi. vt patet in patre. Repugnat autem vniversaliter actui spirandi esse sine actu volendi. ergo actus volendi simpliciter est prior. patet etiam minor in creaturis: quia si actus volendi totaliter causatur a deo. erit actus volendi et non spirandi.

¶ Sed der ista instatur. 4r. primo sic. habitudo ad intra est prior habitudine ad extra. sed actu volendi deus attingit creaturam. et per consequens habet habitudidinem ad extra. per spirare solum ad intra. ergo etc.

¶ 2o sic. quia dictum fuit superius quod actus dicendi non solum in se. verum etiam in supposito patris est posterior actu intelligendi. ergo videtur quod vniformiter sit dicendum de actu spirandi et volendi in spusan.

¶ 3o sic. Nam persone vniformiter volunt. ergo eodem ordine actus volendi eis comuicatur. cum ergo velle in supposito spiritussancti sit posterius actu spirandi. eodem modo erit dicendum quod velle in supposito patris et filii erit posterius actu spirandi.

¶ 4o quia cum velle sit recipere actum volendi. non est in potestate nostra: sed producere actum quod idem est quod spirare.

¶ Ad primum dico quod deus eodem actu vult intrinseca et extrinseca. et ille actus in se praecedit: licet n in habitudine ad extrinate.

¶ Ad 2m dieo quod vniformiter est dicendum vtrobique. Dico enim quod intelligere vt in supposito patris praesupponit patrem et est posterius ipsodiceme. Eodem modo dicendum est de spirituscom.

¶ Ad 3m dico quod verum concluderet si spirare esset constitutiuum patris et filii. ¶3 ero supposita patris et filii et spiritussa. eodem ordine actum volendinhabeant. non tamen eodem ordine addita reduplicatione scilicet in respectu ad actum spirandi.

¶ Ad 4m dico quod actus volendi non est in potestate nostra per productionem: aut per spirare: sicut prius osensum est. sed per posse producere et posse non produce quod non est aliud nisi virtus actiua voluntatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7