Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

QUeritur vtrum deus possit facere accidens respectiuum si ne subiecto.

¶ Et videtur quod sic. quia minor est eius entitas quam forme absolute.

¶ Contra. forma respectiua est imperfectissima. ergo maxime dependet

Hic dicunt aliqui quod deus potest facere: quia cum fundamentum talium sit causa extrinseca deus potest supplere vicem eius et causa litatem illius.

¶ Contra hoc arguunt aliqui. primo me thaphisice. quia nulla propositio per se nota potest falsificari: quia ipsa est eterna: sed ista. omne totum est maius suaparte est huiusmodi. et ista fundatur in respectibus qui si sepa rentur non erit vera.

¶ Secundo. quia ista conclusio est demonstrata. triangulus habet tres angulos equales duobus rectis. sed si respectus potest separari erit falsa probatio: quia equalitas est quidam respectus. separetur igitur. tunc non erit equalis.

¶ Item arismetrice. Principium est per se notum. si ab equalibus equalia demas que remanent sunt equalia. sed si separes equalitatem ab istis: que est quidam respectus: non erunt equalia.

¶ Item in deductione platertia pars numeri senarii est par: sed dualitas est tertia pars numeri senarii. ergo est par igitur si remoueat paritas: tunc non erit par: nequem impar. sed inste rationes minus concludunt: quia contra illam regulam in realiter distinctis et ordinatis secundum prius et posterius deus potest separare vnum ab altero.

¶ Detur itaque quod in istis demonstrationibus assumatur equalitas fundamentalis: et sic de aliis motibus in tribus praedicamentis. Et sic sunt hic quatuor conclusiones.

¶ Prima est. quod deus potest facere motum sine mobili in genere substantie: quia motus vel est forma fluens velfluxus forme: si detur primum per quancunque potentiam potest separari subiectum primum: et potest se paratum esse accidens illius subiecti: sed anima bruti separaa bruto. ergo et actus intelligendi et videndi separatur: quia se parato subiecto separatur et accidens quod est in illo. cum igitur fluxus sit accidens forme: et cum forma substantialis possit separari vt visum est: sequitur quod et accidens eius Si detur 2m de fluxu. tunc sic. quodcunque potest separare formam: et eius fluxum: cum sint idem realiter per se: sed deus potest separare formam quae subest fluxui. ergo etc.

¶ Secunda conclusio. quod idem est de mobilibus in gene re quantitatis: patet in sacramento altaris vbi quantitas secundum omnes est separata a subiecto: et tamen ibi videmus augmen tum quod terminatur ad quantitatem. si autem terminus non est in subiecto: nec motus secundum eum.

¶ Tertia conclusio. idem est in motu alterationis. potest enim successiue producere calorem quandocunque potest separare formam in esse et in fieri. sed in esse potest. ergo et in fieri: sed hoc est successiue et in fluxu etiam successiue fieri.

¶ Quarta conclusio est negatiua de mobili ad vbi. quandocunque est aliqua forma. quam deus non po test separare a subiecto: neque eius motum: sed vbi est forma respectiua: et per consequens non potest separari a subiecto vt dictum est.

¶ Contra istas conclusiones instatur.

¶ Contra primam. quia tunc esset generatio sine subiecto. et per consequens esset creatio et non generatio.

¶ Contra secundam. quia vbi est augmentatio ibi est partium aggregatio. et ita partes producuntur et aggregantur: sed partium productio presupponit motum. et sic erit in subiecto.

¶ Contra tertiam. quia alteratio est alteritas. ista autem non est nisi ex parte subiecti. igitur impossibile est ipsum excludere.

¶ Contra quartam quia sol mouetur localiter: sed deus si anihilaret substantiam solis: continuabitur motus solis in quantitate: et ita motus qui erat substantie huius non est eius causo.

¶ Respondeo ad pri mum. aliqui concedunt quod forma ignis generatur successiue: et ita erit quidam motus. licet sit a deo vel deus suppleat vicem mac.

¶ Ad secundum. de augmento. dico quod per appositionem partium de genere quantitatis est augmentum.

¶ Ad tertium. si sumatur pro termino subiecti. sic non potest. si profluxu forme sic potest.

¶ Ad quartum. di cuoo quod secundum hoc quantitas moueretur. sed substantia non erat prim subiectum. sed mediante quantitate.

¶ Sed occurrit difficultas si mutatio potest esse sine subiecto.

¶ Dico quod non. quia diffinitiper subiectum aliter se habere.

¶ Sed quid de motuEadem ratio videtur.

¶ Dico quod motus non est forma nisi fluxus: aut materialiter est mutatio.

¶ Contra. quia motus vbi est respectus.

¶ Dico quam a proprio fundamento non separatur sed subiectum eius in quo sunt partes forme.

¶ Tertia difficultas motus diffinitur. quod est actus mobus lis.

¶ Dico quod non est diffinitio quiditatiua. sed est per additamentum. Item non videtur hic esse actus in potentia.

¶ Dico quod immo quando separatur aliqua pars habetur iam in actu et aliqua restat in potentia.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2