Quaestio 2
Quaestio 2
¶ Dicunt aliquin quod quatuor sunt genera signorum essentialiter ordinatorum. Primo sunt signa duratio nis. Secundo signa nature. Tertio signa orginis. Quarto signa rationis. Et talem ordinem habent. quod in vno signo durationis sint multa signa nature: quia in eo dem instanti quo compositum generatur. ipsum compositum est prius sua passione natura: et tamen simul duratione. In vno autem signo nature sunt multa originis: quia in priiri signo fecunditatis intellectiue: quod est vnum signum naturae sunt multa signa origis: quia a se correspondens patri et abalio correspondens filio. In vno autem signo originis sunt multa rationis: quia de his quae sunt in eodem signo originis cumiusmodi sunt filius et verbum. potest formare intellectus ni subiectum et praedicatum. dicendo verbum est filius. et semper in talactu rationis ipsum subiectum praecedit praedicatum. non ponitur autem quod econuerso possit esse: vt in vno originis possint esse plura nature: nec plura durationis in eodem naturae: nec plura originis in eodem rationis.
¶ Sed contra istam opinionem anguo. 4r Primo sic. Nam in omnibus signis durationis est sunt in tota hominis duratione: substantia precedit natura sua accidentia. et tamen illi signo nature coexistunt omnia signa duratio nis.
¶ 2o sic. Nam in illo priori in quo pater praecedit filium in diuinis: pater constituitur ex essentia et relatione. essentia autem ordine nature intelligitur praecedere proprietatem.
¶ 3o quia in illo piori signo quo sol praecedit radium: qua ab eo gignitur: est conpositum ex mateam et forma: inter quae est ordo naturae.
¶ 4o sic. quia in illo signo rationis quo intellectus concipit vniversale antequam per ticulare: ipsum vniversale constat ex genere et differentia. que inter se essentialiter et naturaliter ordinantur. Ideo dico quod inter illa signa est ordo retrogradus. Ita quod sicut vni signo vnius ordinis possunt esse multa alterius ordinis correspondentia. ita econverso quia sunt alterius et alterius rationis. sicut punctus et istans: et ideo sicut mille puncta coexistunt eidem instanti: et mille instantia eidem puncto. Sic in proposito de istis signis est intelligendum et sentiendum.
¶ Sed contra hoc instatur 4r. Primo quia in ordinatis essentialiter non videtur esse circulatio sed ista signa vel isti ordines videntur essentialiter ordinati. ergo etc.
¶ 2o sic. omne signum ex sua natura videtur indiuisibile: sicut instans. sed instans ponitur indiuisibile. ergo etc.
¶ 3o sic. nam signa ista in aliquo indiuisibili non accipiuntur nisi secundum rationem vt instans inquantum principium est futuri: et finis preteriti: et punctus finis vnius linee et principium alterius: et sic talia diuiduntur.
¶ 4o sic. nam maior distantia non includiturin minori cum maius minus excedat. sed maior distantia est inter signa durationis: quam inter signa nature vel priginis. omnes enim partes temporis differunt realiter et essentialiter: et etiam maior distinctio est inter signa originis quanaturae. quia ordo originis includit distinctionem realem: non autem ordo nature. ergo etc.
¶ Ad primum dico. quod sicut inter signa temporis et loci non est ordo essentialis generaliter loquendo. ita dico in proposito. quod generaliter loquendo de istis signis non est inter ea essentialis ordo. ideo circulatio non est impossibilis.
¶ Ad 2m dico. quod non est imaginandum quod signa cuiuslibet ordinis sint illo modo diuisibilia: sicut tempus diuiditur in cuius vna parte sit. a. et in alia sit. b. Sed diuisio signorum nihil aliud est quam coexistentia vnius signi talis ordinis cum multis signis alterius ordinis: sicut instans non diuinditur in puncta: nec punctus in instantia: sed vnum istans coexistit pluribus punctis: et pluribus istan tibus vnus punctus.
¶ Ad 3m dico. quod signa originis et aturae sunt vera et realia: sicut forte sunt signa durationis: nec sunt ficta per rationem: sed ab ipsa ratione inuenta. sicut alia realia.
On this page