Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

SEcundo queritur vtrum anima separata cognoscat se intuitiue. Quod non. quia est cogo reflexiua sui ad se.

¶ Con tra. Aug. xio. de tri. cognoscit se: quia sibi praellsto est: sed n oportet esse praesto in cognitione abstractia. quatuor conclusiones.

¶ prima est hic inducuntum quod aima separata cognoscit intuitiue suam essentiam. Quia vbicumque est aliqua potentia debite disposita et obiectum praesens sufficiens et actus existens ibi potest esse noticia intuitiua. Intellectus autem est aptus natus cognoscerus intuitiue. essentia sua est actualiter existens et presens: non hadens impedimentum aliquod ex se.

¶ Secunda conclusio quod cognoscit potentias suas intuitiue: quia noticia talis est existentis inactu vnde existens est: sed anima non existit nisi in tribus poten tiis. ergo etc.

¶ 3a conclusio quod suos habitus intuitiue cognoscit Quandocumque enim aliqua potentia cognoscit aliquid intuitiue. cognoscit ea quae per accidens sibi insunt. non autem sic est in cognitione abstractiua: per quam non cognoscitur vbi est res vel quando est: sed isti habitus insunt anime tamquam accidentia eius

¶ 4a conclusio quod est cognoscit omnes species intellitases quae sunt in ea. Quod quocumque videret intuitiue substantiam videret intuitiue omnes nmilitudines eius. ergo videns animam videt omnia que sunt in ea.

¶ Sed instatur contra primam conclusionem. Quia anima coniuncta cognosceret se intuitiue: quia est sibi praesto. sicut separata.

¶ Contra secundam. magis est existens essentia diuina in tribus personis: et tamen dictum fuit quod potest videri essentia non visa persona.

¶ Contra tertiam. quia visus cognoscit albedinem intuitiue: non tamen proprietatem indiuidualem: quae per accidens inest.

¶ Contra 4am conclusiones. video solem intuitiue non tamen similitudinem quam habet ad caelum empireum.

¶ Respondeo ad primum dicit secundo. quod anima impeditur propter ordinem intellectus ad fantasiam: quia non est fantasiabilis.

¶ Ad 2m. quod deus posset facere quod cognoscatur anima intuitiue non cognoscendo potenti. licet contrarium sit de facto: sicut potest facere de potentia absoluta quod videatur intuitiue essentia non visa persona: licet de facto non sit ita.

¶ Ad 3m dicitur quod non cadit sub obiecto visus omnes autem pecies cadunt sub obiecto intellectus.

¶ Ad 4m. si illa filitudo eset aliquid absolutum in superficie videret eam ille oculus. ille autem species non sunt relationes pure.

¶ Sed hoc est dubium. si intellectus cognoscit animam intuitiue: et in ea est vestigium trinitatis. ergo poterit naturaliter cognoscere trinitatem personarum: si enim intuitiue videtur vestigium potest cognosci id cuius est vestigium.

¶ 2o anima per potentias est ad imaginem trinitatis. ergo cognitis potentiis cognoscitur trinitas.

¶ 3 cognoscens habitum cognoscit eius obiectum sed per te habi tus theologie cognoscitur qui est in angelo. ergo et deus qui est obiectum talis habitus.

¶ 4o cognoscens habitum vnum relatiuum intuitiue et aliud. ergo etc. cognoscens ergo specie cognoscit illud cus est.

¶ Respondeo ad primum. ni oportet quod si quis cognoscit intuitiue effectum quod cognoscat causam intuitiue: sicut per motum cognoscimus intelligentiam. Ita in proo eodem modo det aliis: vnde bene oportet quod cognito vno illorum reliquum cognoscatur aliquo scilicet arguitiue.

¶ Sed interum oc. difficultas prima. si intellectus separatus cognoscit actum suum intuitiue. patet quod sic: quia si coniunctus hoc potest. ergo multo melius separatus.

¶ Sed quare data est notitia intuitiua actus et non habitus:

¶ Dicitur quod vt nin igscaret se: et ex isto arguitiue cognoscat alia. nin potest autem de se habere specie: et ideo oportet quod incipiat a notia intuitiua alicuius: et hoc est actus intelligendi.

¶ 2a di. si anima separata cognoscit intuitiue relationes quae sunt in ea¬

¶ Respondeo non potest bene negari d absoluti: sed si relationes. ergo omnia cognoscit cum ipsa habeat habitudinem ad omne quod est.

¶ hic potest diciquod non oportet sic cognoscere relationes: sicut abia cum non habeant vim mo tiuam.

¶ Intelligendum autem quod anima habet vnum modium cognoscendi intuitiuum: et alium abstractiuum: alium comperatiuum: alium discursiuum. in tuitiuum quidem quando cognoscit rem simpliciter praesentem vt praesens est. abstractiuum quando cognoscit rem non praesentem per speciem. comperatiuum quando sine discursu fit vt vno intellecto statim intelligatur aliud. discursiuum quae habetur per rationem a magis not procedendo ad minus nota. Istis modis cognoscit se anima separata.

¶ Sed difficultas est si anima separata cognoscit omnia quae sunt in se vno actu intuitiue. Utur rationabile quod sic: sicut videns caelum videt omnia quae sunt ibi vno actu et ste las et lunam et solem et huiusmodi. ergo multo magis in proposito.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6