Text List

Quaestio 10

Quaestio 10

Quaestio. x. Circa eandem distinctionem adhuc quero 4or quaestiones de motu angeli. Primaest. vtrum angelus moueatur ab aliquo loca p liter quod non. beatus Aug. super gen. distinguit die Qed el motu. quod aliquam creaturam scilicet spiritualem mouet per tempus et non per locum: corporalia autem mouentur tempora liter et secundum locum. ergo etc.

¶ Contra. Greg. super Iob. Sola nam incomprehensibilis a statu suo nescit moueri. veritas determinata per scripturam. quod moHic est uentur scilicet tam angeli boni. quam etiam mali. et arti culus fidei est de anima christi. quod descendit ad inferos. Declarat autem Sco. sic. per vnam propositionem quae habet 4or partes: et est hec. quandocumque aliquod est susceptiuum formarum differeuntium specie et eiusdem generis: et non est determinatum ad aliquam illarum. nec est illimitatum ad omnes. tale potest moueri: sic autem est in proposito. ergo etc. Maior patet. et primo apparet prima conditio scilicet susceptiuum formarum differuntium specie. quia motus non est inter formas eiusdem rationis. sed semper est aliqua contrarietas inter terminos motus.

¶ Ex hoc apparet 2a conditio. quod oportet esse inter formas eiusdem generis quia contraria sunt in eodem genere.

¶ Similiter apparet 3a conditio. quod non determinat sibi alterum.

¶ 4o requitur quod non sit illimitatum: sicut essena distitia est illimitata ad tres proprietates. quia simul in actu habet omnes. Nunc autem omnia vbi sunt specie differentia. vt alias patebit. et sunt omnia eiusdem generis. Angelus autem non est magis determinatus ad vnum vbi: quam ad aliud: nec est illimita tus ad illa. quia non habet omnia vbi actu. ergo sequitur intentum: quod scilicet possit moueri.

¶ Sed contra. motus includit suctessionem ex quadruplici causa scilicet ex debilitate agentis. ex contrarietate patientis. ex diuisibilitate mobilis: et ex resitentia medii. sed nullum istorum est in angelo. non primum scilicet debilitas vel defectus in agendo. quia angelus est virtuosior in mouendo se: quam sol in producendo radium: nec est ibi contrarietas ex parte patientis. quia angelus nullam inclinationem naturalem habet ad aliquem locum: nec ex parte medii. quia corpus non resistit spiritui: nec diuindit spiritus corpus: nec est diuisibilitas mobilis. quia angelus est indiuisibilis.

¶ Ad ista dico. quod ex nullo istorum potest argui successio. est ergo hic ex distantia medii. dato enim quod nulla esset resistentia medii. tamen successio esset ratione distantie: sicut quando inducitur forma: que non habet contrarium: sicut lux in aere: non est ibi successio ex aliqua contrarietate: sed solum ex diuisibilitate termini ad quem. Similiter angelus accipit totum illud spacium pro termino ad quem.

¶ Sed hic est difficultas quid acquirit angelus per motum talem: Dico quod nullam formam absolutam. quia nullam talem potest producere. secundum Augu. Sed acquirit formam respectiuam pricipalitatis.

¶ Secunda difficultas cuius predituate est. Dicitur quod reducitur ad principium vbi. nec oportet quod omnia que sunt in predicamento recipiant predicationem illius praedicamenti. sed reductiue sunt in illo.

¶ 3a difficultas si posset moueri in vacuo. Dicitur quod si corpus caderet in vacuo nulla esset resistentia ex parte medii. sed tamen aliunde moueretur uccessiue.

¶ 4a difficultas si posset moueri in nihilo si non est et nisi angelus et deus. Philosophi dicunt quod non. sed theologi habent dicere oppositum. vnde non video quin moueretur si celum destrueretur. sicut modo.

¶ Quid autem tunc acquireret:

¶ Dico quod alium et alium respectum princi palitatis ad deum. ergo etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10