Praeambulum
Praeambulum
Prologis. CUpientes aliquid de penuria etc.) Hic liber primaria sui diuisione diuiditur in partes 3 Quia primo premittitur prologus: Secundo tractatus: ibi. (Ueteris acnoue legustis.) Tertio recapitulatio aliqualis in fine quarti libri: ibi. (hic de pedibus sedem tis.)
¶ Prima pars que continet prologum diuiditur in tres partes. Primo enim intendit reddere audito trem intentum. Secundo docilem: ibi. (horum igitur et deo odibilem ecclesiam.) Tertio beniuolum: ibi. (Non igitur debet hoc labor.) Et in hoc procedit ordinate. quia secundum Boetium in libro de disciplina scolarium. cap. 6. debet discipuli subiectio in tribus consistere. In attentione: beniuolentia: et docilitate vt sit docilis ingenio: attentus exercitio: beniuolus animo. Attentus inquantum ad audiendum: docilis ad intelligendum: beniuolus ad retinendum.
¶ Prima diuiditur in tres partes secundum tria que reddunt auditorem attentum. Quorum vnum est materie arduitas: quod tangit cum dicit (Cupientes etc.) Secundum est doctoris intelligentia. Et hoc tangit ibi. ( Desiderium hortatur proficiendi.) Tertium est impugnantium malitia: quam tangit ibi. (Quamuis non ambigamus.)
¶ Prima in duas. Primo enim tangit arduitas operis aggrediendi. Secundo fiducia consumandi: ibi. (Consummationis fiduciam.)
¶ Illa pars in qua tangitur doctoris diligentia que ibi incipit. (Desiderium etc.) Diuiditur in partes duas: secundum duo que reddunt doctorem diligentem. Unum est elus ecclesie. Aliud est instantia supplicationis fraterne: que tangitur ibi. (Non valentes studiosorum fratrum.)
¶ Illa pars in qua tangitur impugnantium malitia que ibi incipit(Quamuis non ambigamus.) Diuiditur in partes duas: quia primo notatr eorum malitiam quantum ad impugnationem veritatis. Secundo quantum ad doctrinam falsitatis ibi. (Quorum professio.) Tunc sequitur illa pars in qua intendit reddere auditorem docilem ad intelligendum: que ibi incipit. (horum igitur etc. Et diuiditur in partes duas: secundum duo que disponunt auditorem ad hoc vt sit docilis ad intelligendum: scilicet doctrine euidens vtilitas: et quod primo tangit. Secundo doctrine certa veritas quam tangit ibi. (Ex testimoniis veritatis in eternum fundatis.) Tunc sequitur illa pars in qua intendit reddere auditorem beniuolum: que ibi incipit. (Non igitur debet.) Et diuiditur in duas partes: secundum duo que reddunt auditorem beniuolum: scilicet operis bonitas contra superfluitatem: et doctoris humilitas contra proprii iudicii pertinacitatem quam humilitatem tangit ibi. (In hoc autem tractatu.
On this page