Text List

Articulus 4

Articulus 4

Distinctio IIII

Consequenter queritur de quarto principali.

¶ Et circa hoc quaeruntur tria.

¶ Primo vtrum baptismus sit iterabilis.

¶ Secundo vtrum ille qui bis baptizatur sit irregularis.

¶ Tertio vtrum consuetudo de expectando conferre baptismum vsque ad sabbatum pasche vel pentecostes fuerit rationabilis.

Quaestio 1

Quaestio

PRimo ostendo quod baptismus est interabstis. sacramentum enim eucharistie: quod est nobilius: est interabile.

¶ Item principalior effectus baptismi est gratia quam character: ergo multo magis baptismus debet iterari propter gratie amissibilitatem quam non interari propter characteris indelebilitatem.

Contra Hug. 2 libro de sacra. parte 6. c. 12 dalde rationabili diffinitione a san¬ ctis patribus institutum est: vt qui semel baptismi sacramentum percepisse cognoscitur nulla ratione illud iterato accipiat.

¶ Item. C. ne sanctum baptisma interetur sciliet prima. Corum condemnamus errorem qui apostolorum precepta calcantes christiani nominis sacramenta sortitos: alio rursus baptismate non purificant: sed incestant lauacri nomine polluentes

Respondeo quod baptismus non est iterabilis: ordinauit enim deus: vt in eodem homine nullum effectum habeat nisi seli: quod rationabile fuit et congruum propter. 4.

¶ Primo quia morbus contra quem est principaliter scilicet originale peccatum non potest esse in eodem homine nisi semel.

¶ Secundo: quia imprimit effectum indelebilem scilicet characterem: quo anima semper est disposita ad gratie susceptionem: nisi causauerit in seipsa aliquid incompossibile gratie: quod est peccatum mortale.

¶ Tertio quia remittit omnem culpam et omnem penam. et ideo si pluries posset habere suum effectum in homine: esset peccatoribus incitatiuum delinquendi.

¶ Quarto quia significat christi mortem qui non est mortuus nisi semel.

Ad primum in oppositum dicendum: quod sacramentum eucharistie circa eandem materiam in numero non est iterabile. Eadem enim hostia non est consecrabilis nisi semel. Et ideo quamuis sacramentum eucharistie ab eodem homine pluries possit suscipi: non tamen ex hoc sequitur quod circa eandem materiam iterabilis sit essentia sacramenti: quia consistit in hostie consecratione: non susceptione. essentia autem baptismi consistit in ablutione sub debita verborum forma et intentione.

¶ Ad secundum dicendum: quod quamuis gratia sit principalior quam character secundum se et absolute: tamen non est ita proprius effectus baptismi. per alia enim sacramenta gratia habetur: sed per solum sacramentum baptismi habetur baptismalis character.

Quaestio 2

Questio II

SEcundo queritur vtrum baptizatus se baptizatum ignorans postea faciens se sine conditione baptizari sit irregularis. Et videtur quod non pro eodem facto illicito magis debet puniri agens quam patiens. Sed non inuenitur in iure canonico quod baptizans alium quem nescit baptizatum: et tamen baptizatus est: sit irregularis: ergo multo minus baptizatus se nesciens baptizatum: si iterum baptismum recipit est irregularis.

¶ Item nullus debet esse irregularis par alienum factum: ad quod ipse non cooperatur nec consilio nec auxilio nec fauore. Sed hoc non esset verum si baptizatus se baptizatum nesciens fieret irregularis secundo suscipiendo baptismum: quia petens baptismum potest ab aliquo dormiens baptizari. vnde si die crastia fieret irregularis suscipiendo baptisipium fieret irregularis occasione baptismi facti ad quod non esset cooperatus. Uidetur ergo quod talis non esset irregularis.

Contra magis cauetur epistnis quantum ad statuta proquorum transgressione incurritur sententia excommunicationis aut suspensionis ipso facto quam inferioribus. extra. de sen. excommuni. Quia peciculosum: ergo similiter magis debet caueri irregularitati eorum quam inferiorum. Sed. C Nec sanctum baptisma iteretur. l. I. dicitur. Antistitem qui sanctitatem baptismatis illicita vsurpatione geminauerit sacerdotio mdignum esse censemus: ergo multo fortius subditus in quo iteratur baptismus est irregularis.

Ad istam ouestionem dicunt quidam quod secundo suscipiens baptismum quamuis ignoret se prius fuisse baptizatum irregularis est. Unde de. conse. di. 4. Qui bis. Qui bis ignoranter baptizati sunt non indigent pro eo penitere: nisi quod secundum canones ordinari non possunt: nisi magna aliqua necessitas cogat. quod ideo additum est: quia imminente necessitate cum tali dispensandum est scilicet per episctum. Cum illo tamen: qui scienter se faceret rebaptizari: non posset episcotus dispensare. Fuit autem hoc statutum propter baptismi reuerentiam: et in detestationem iniuriantium sacramento.

¶ Alii dicunt quod talis non esset irregularis: quia quamuis hoc olim fuerit obseruatum in odium rebaptizantium: modo tamen possunt promoueri: quia ignorantia facti omnino excusat eos.

¶ Alii dicunt predictum decretum debere intelligi de ignorantia iuris que non excusat. Et hec sumpta sunt ex gl. super locum predictum.

¶ Sed contra hanc opinionem secundam videtur esse quod dicitur in predicto decreto quod non indigent pro eo penitere: quod non esset verum si cum ignorantia iuris haberent scientiam facti: vt potest probari per ea que dicuntur in. c. immediate sequenti. ou i vult tenere primam opinionem que magis videtur consonare textui potest dicere ad primum in oppositum quod maior intelligenda est de pena que infligitur pro peccato. irregularitas autem in casu supradicto non infligitur sic secundo baptizato pro sua culpa: vt patet per textum preallegati decreti: sed pro sacramenti reuerentia: et vt homines sint diligentiores in sollicite cauendo ab his que sunt in iniuriam sacramenti. In talibus autem penis quamdoque magis cauetur superioribus quam inferioribus: eo quod irregularitas periculosior est in eis.

¶ Ad secundum dicendum quod aliquando punitur quis properter factum alienum: ad quod nihil est cooperatus: vt habetur. I. q. 5. c. 1. Et preterea per hoc quod petiit baptizari cooperatus est ad secundam baptismi susceptionem: quamuis post hoc dormiens fuerit baptizatus. oui vult tenere partem aliam potest dicere ad primum in oppositum quod lex illa loqutur de rebaptizante scienter: vt patet per litteram sequentem. Et preterea non ligat. non enim pertinet ad imperatorem penam. irregularitatis infligere. scienter tantum rebaptizantem esse irregularem si publicum est: probari potest per illud quod habetur extra de apostatis. Ex litterarum

¶ Ad decretum autem quod adducitur pro opinione alia potest dicere sicut dictum est in corpore questionis: vel intelligatur de illis qui cum postes sciuerint ratum habent.

Quaestio 3

Questio. III

TErtio queritur vtrum consuetudo de expectando conferre baptismum vsque ad sabbatum pasche vel pentecostes fuerit rationabilis. Et videtur quod non: vt habitum est baptismus representat passionem christi: ergo magis debuit determina ri dies passionis quam sabbatum.

¶ Item de consecr. dis. 4. Nunquam. Numquam aliqua baptismi purgare peccata credentium posset nisi tactu dominici corporis sanctificata fuinsset. Sed christus baptizatus fuit in die epiphanie secundum quod tenet ecclesia: ergo videtur quod illa dies maxime determina ri debuit ad conferendum baptismum.

Contra ecclesiastica statuta non fiunt sine rationabili causa: sed ecclesia illos duos dies determinauit ad conferendum baptismum vt dicit magister in littera huius di. c. 4. et habetur de consecr. di. 4. Duo tempora. et. c. de cathecuminis. et. c. venerabilis: ergo illa consuetudo fuit rationabilis.

Respondeo quod quamuis modo sit mellor consuetudo statim baptizare quam expectare predicta tempora propter tres rationes que superius posite sunt di. 4. super expositione littere. tamen proillo temporequo hoc fuit institutum et obseruatum fuit: rationabilis consuetudo scilicet propter reuerentiam sacramenti. semper tamen in necessitatis articulo licitum fuit in aliis temporibus baptizare. Unde de consecr. di. 4. Hi. qui necessitate mortis: egritudinis: obsidionis: persecutionis: naufragii vrgentur: omni tempore debent baptizari. simile etiam habetur. c. sequenti. Magis autem determinati fuerunt dies predicti quam alii: quia. per immersionem homo significatur consepeliri christo. per eleuationem de aqua resurgere cum christo. In die etiam pentecostes receperunt discipuli spiritum sanctum abundanter: qui est efficiens causa effectus baptismi. Ad prmum in oppositum dicendum quod baptismus representat passionem christi inhoc quod representat christi sepulturam. Et ideo ad solem nem baptismi celebrationem magis debuit determinari dies sepulture quam passionis: maxime quia in vespere illius diei incipit solenitas resurrectionis.

¶ Ad secundum dicendum quod in die baptismi christi pro tanto dicuntur aque virtutem accepisse sanctificandi: quia extunc determinate fuerunt ad hoc vt in tali materia institueretur baptismus. Uirtus autem baptismi est effectiue a spiritu sancto: et meritorie a passione christi. in effectu autem principalius est efficiens quam materia. et ideo magis debuerunt determinari ad solennissimam celebrationem baptismi predicti dies quam dies epiphanie: et etiam ad excludendu errorem dicentium non debere baptizare nisi in illa die qua christus baptizatus est: qui reprehenduntur. de conse. di. 4. Si quaes.

PrevBack to TopNext