Articulus 3
Articulus 3
Quaestio 1
Utrum omnes cerimonie veteris legis erant sacramenta
PRimo ostendo quod omnes cerimonie veteris legis erant sacramenta: quia omnes erant sacre rei signa.
¶ Item in noua .l. sacramentum altaris est sacrificium: ergo similiter inve l. sacrificia erant sacramenta: ergo ai simili omnes alie cerionie.
Contra sicut potest colligi ex diuersis locis in lege veteri. ri cerimonie ver let distinguebantur in sacra et sacrificia et obseruantias et sacramenta: non omnes ergo cerimonie veteris legis erant sacramenta.
¶ Respondeo quod cerimonie veteris legis ad cultum dei ordinabantur. Circa quae consideranda sunt tria: ipse cultus et colentes: et instrumenta colendi. Ipse autem cultus specialiter consistebant in sacrificiis que in dei reuerentiam offerebantur. Instrumenta autem colendi pertinebant ad sacra sicut erant tabernaculum: candelabrum: et arca et mensa et vasa etc.
¶ Circa colentes autem quatuor requirebantur scilicet ipsorum institutio ad cultum diuinum: que quantum ad omnes fiebat per sacramentum circuncisionis et quantum ad sacerdotes fiebat per eorum consecrationem.
¶ Requerebatur est vsus eorum que pertinebant ad diuinum cultum: cuiusmodi quantum ad omnem populum erat esus agni pascali: et esus eorum quae comedebantur cum eo ex s.il. praecepto: quantum autem ad sacerdotes oblatio victimarum et esus panum propositionis: et aliorum quae erant sacerdotum vsibus deputata.
¶ Requerebatur est remotio aliquarum immunditiarum per quae impediebantur a cultu diuino: et sic quantum ad populum erant institute quaedam purificationes a quibusdam exterioribus immunditiis: et expiationes a peccati: specialiter autem quam¬er ad sacerdotes et leuitas erat instituta ablutio manuum et pedum et rasio pilorum: et ista tria predicta pertinebant ad sacramenta
¶ Quartum est quod requirebatur erat singularis colentium conuersatio quantum ad cibos et vestimenta et alia huiusmodi: et hoc pertinet ad obseruantias: per quas distinguebantur ab illis qui deum non colebant. Accipiendo ergo sacramenta ve cl. stricte non omnes cerimonie erant sacramenta sed quaedam pertinebant ad sacra: quaedam ad sacrificia: quaedam ad obseruantias quaedam ad sacramenta. Sed extendendo nomen sacramenti ad omne signum rei sacre omnes cerimonie veteris legis erant sacramenta. Ex dictis patet solutio ad primum.
¶ Ad 2m dicendum quod aliqn ea que multiplicantur in inferioribus vniuntur in superioribus vt declaratum est libro 2. sed sacramenta no l. et sacrificia sunt perfectiora quam sacramenta et sacrificia ve scilicet et ideo conuenientius fuit quod idem re esset sacramentum et sacrificium in no l. quod in veteri.
Quaestio 2
Utrum sacramenta veteris legis erant rationabilia
SEcundo quaeritur vtrum sacramenta veteris legis erant rationabilia. Et videtur quod non: quia nihil est rationabile quod pertinet ad leuitatem: sed comedere festinanter ad leuitatem pertinet: ergo irrationabile fuit illud: quod preceptum est exo. 12 scilicet quod agnum paschalem comederent festinam ter.
¶ Item non fuit necessarium quod in veteris lege magis praefigurarentur quedam sacramenta no l. quam alia sed in veteri lege non fuerunt aliqua sacramenta prefigurantia confirmationem et extremam vnctionem: ergo non fuit rationabile instituere talia sacramenta que praefigurarent alia:
¶ Item irrationabile videtur quod sacerdos per tactum illius rei per quam alios mundat fiat immundus: sed sicut habet numerorum 19 per aquam expiationis in qua aspergebatur cinis vacce ruffe expiabantur homines ab aliquibus immunditiis: et tamen qui tangebat illas aquas immundus erat: ergo illud sacramentum irrationabile fuit.
Contra. omne factum in sapientia est rationabile: sed deus omnia illa sacramenta instituit in sapientia: dicit enim psal. ad deum. "Omnia in sapientia fecisti": ergo omnia sacramenta veteris legis fuerunt rationabilia.
Respondeo quod aliquod factum dupliciter potest dici rationabile: vno modo quia de naturali dictamine recte rationis: sicut principia .l. nature et conclusiones que sequuntur ex eis: et sic non omnia sacramenta veteris legis fuerunt rationabilia: quia non omnia fuerunt de dictamine l. nature.
¶ Alio modo dicitur aliquid rationabile: quia nihil continet rationi contrarium et ex rationabili causa et modo debito pro tempore est institutum vel factum: et sic omnia sacramenta veteris legis fuerunt rationabilia.
Ad primum in oppositum dicendum: quod festinantia in comedendo quando subest rationabilis causa non pertinet ad leuitatem: rationabilis autem fuit causa quare agnum in exitueorum de egypto comederunt festinanter: quia egyptii eos festinanter exire compellebant: et in rememoratione huius etiam posteain terra promissionis illum modum in comedendo agnum paschalem obseruabant.
¶ Ad 2m dicendum: quod in ver l. rationabiliter fuerunt quedam sacramenta praefigurantia aliqua sacra no l. vt circuncisio: baptismum: esus agni paschalis eucharistiam: purificationes veilet sacramentum poenitentie: consecrationes pontificum et sacerdotum: sacramentum ordis: et tamen vt dicunt aliqui: rationabile fuit quod non essent in lege veteri aliqua sacramenta praefigurantia confirmationem et extremam vnctionem: quia confirmatio est sacramentum plenitudinis gratiae: cuius plenitudinis nondum tempus aduenerat. Extrema vnctio est immediata praeparatio ad introitum glorie: cuius aditus nondum patebat: quia vt in 3 habitum est: per passionem christi aperta fuit ianua paradisi: sed hec ratio non multum valet: quia quamuis in lege scripta non fuerit tempus plenitudinis gratiae: nec tunc pateret aditus in glutiam: non fuit tamen inconueniens vtrumque istorum in veteri lege praefigurari. Unde et principium fuit forte praefiguratum per abundantiam manne: et 2m per introitum filiorum israel in terram promissionis: et ideo mihi videtur dicendum: quod est confirmatio et extrema vnctio praefigurata fuerunt in ver sl. quamuis non ita expresse sicut alia sacramenta: confirmatio enim per laminam auream consecratam in sanctificatione que pendebat super frontem: et extrema vnctio per hoc quod de sanguine arietis immolati in consecratione sacerdotum tangebatur extremum auricule dextre et pollex manus dextre similiter et pedis: de quibus duobus habetur leuit. 8.
¶ Ad tertium dicendum: quod illud ex rationabili causa fuit institutum. Fuit enim institutum contra peccatu idolatrie quod filii israel commiserant in adoratione vituli: et ideo ad significandum esse immundum quicquid pertinet ad idolatriam ex quaecumque parte fuit institutum: vt etiam sacerdos aspergens illa aquamraheret aliquam legalem immunditiam: et ad hoc est vt sacerdotes essent sub onere scilicet et vt non superbirent de hoc quod alios lanctificabant: et ad. significandum quod sacerdotes noui testipropter maximam sacrificii sanctitatem semper debent se minus idoneos reputare.
Quaestio 3
Utrum sacramenta veteris legis curabant a corporali immunditia
Respondeo quod sic: quia ceteris paribus quod rarum est carius est: ideo vetu ea que pertinebant ad cultum dei in maiori renuerentia haberentur: instituta fuerunt multa impedimenta per que homines frequenter immundi reputabantur ad ea faciendum que ad cultum dei pertinebant: ad que idonei erant qui illa impedimenta non incurrebant: et etiam illa que incurrerant postquam erant secundum legem mundatii: vnde illa impedimenta erant quedam irregularitates legales: et he dicebantur immunditie corporales a quibus per sacramenta legalia mundabantur. Unde apostolus ad hebre. 9. "Sanguis hircorum et taurorum et cinis vitule aspersus inquinatos sanctificabat ad emundationem carnis": ratio autem quare sacramenta no l. non ita emundant ab irregularitatibus est hoc: quia in no l. non sunt tot irregularitates: nec preiudicant nisi solis ministris ecclesie in quibus requiritur maxima idoneitas propter sacramentorum sanctitatem.
Quaestio 4
Utrum in susceptione sacramentorum veteris legis conferebatur gratia
QUarto queritur vtrum in susceptione sacramentumve li. conferebatur gratia: et videtur quod sic: quia per opera que deo sunt accepta confertur a deo homini gratia: sed sacramenta veteris legis non erant minus digna quam sacramenta ili est nature: que tamen deo erant accepta. dicitur. n. Ge. 4 quod "aspexit deus ad Abel et ad munera eius": ergo in susceptione sacramentorum ve l. conferebatur gratia.
¶ Item Hugo primo libro de sacraparte. xi. ca. .i. Si as sacramenta priora effectum sanctificationis habuisse negauerit non mihi recte sentire videtur.
¶ Item vana est medicina que non confert sanitatem. Sed deus nullam instituit anime vanam medicinam: cum ergo ipse instituerit ve scilicet sacramenta tanquam anime medicinas sanitatem anime conferebant: que sine gratia esse non potest.
¶ Item sacramenta virtutem habent a fide passionis christi: sed fideles in ve l. illam credebant implicite: vt in 3 libro ostensum est: ergo sicut in susceptione sacramentorum no. l. confertur gratia: ita conferebatur in susceptione sacramentotum veteris legis
Contra adro. 3. "Ex operibus l. non iustificabitur omnis caro": sed sacramenta erant quedam opera legis ergo in susceptione illorum sacramentorum iustificans gratia non conferebatur.
¶ Item apostolus ad hebre. x. dicit: quod l. erat "vmbram habens futurorum bonorum non ipsam imaginem rerum": quod non esset verum si sacramenta vei l. gratiam contulissent.
Ad istam questionem dixerunt aliqui quod in susceptione sacramentorum vei l. conferebatur gratia: non tamen ita plene: nec ita directe sicut in susceptione sacramentorum no l. cuius opinionis rationi videtur assentire Hu primo libro de sacraparte. xi. capi. 2. dicens: quod mediantibus sacramentis no l. illa prioris temporis sacramenta a sanctificabant: vt eadem esset salus et his qui recta fide signa futurorum in illis venerati sunt: et his qui effectum salutis in istis percipiunt. Ponebant ergo isti quod illa sacramenta iustificabant non tantum per modum meriti: sed etiam per modum sacramenti.
¶ Sed hec opinio non videtur concordare cum auctoritatibus apostoli neque sanctorum: vnde communiter non tenetur. Alii de quorum opinione magister videtur fuisse: dixerunt quod illa non sanctificabant neque per modum sacramenti: neque per modum meriti: etiam si in fide et in charitate fierent: quia imposuit ea dominus noster in seruitutem: et vt futuri figura essent.
¶ Sed contra opera indifferentia quando fiunt ex fide et charitate proficiunt ad meritum: ergo multum fortius facere sacramenta vel suscipere que deus instituerat ad offerendum sibi valebant ad meritum.
¶ Uidetur ergo mihi dicendum: secundum communem opinionem quod illi qui ex side et charitate exercitabant se in vsu illorum sacramentorum merebantur: vnde praedictus vsus sacramenti eis valebat ad charitati augmentum: et si exercitantes se in vsu eorum propter honorem diuinum charitatem non habebant: per tale tamen exercitium se de congruo ad susceptionem charitatis disponebant. Ex vt tamen illius sacramenti inquantum sacramentum erat nullam gratiam recipiebant: non enim inquantum sacramenta erant instituta ad gratiam conferendam: sed ad sacramenta gratiam conferentia prefiguranda et hoc modo procedunt argumenta ad secundam partem.
Ad primum argu. ad partem alia dicendum: quod munus habet acceptum fuit deo sicut opus meritorium ex fide et charitate factum: non tanquam sacramentum: loquendo de acceptione que importat gratie gratum facientis collationem.
¶ Ad 2m dicendum: quod illa videtur fuisse opinio hu que modo communi ter non tenetur. Ut potest dici quod ibi loquitur de sanctificatione que per meritum acquiritur.
¶ Ad 3m dicendum: quod sacramenta ve scilicet non erant instituta tanquam medicine sanitatem efficientes sed tanquam suscipientes a remotis aliquo modo ad sanitatem disponentes inquantum figurabant christum et eius passionem: cuius fides est medicina vtilis et omnia generis humani peccata.
¶ Ad quartum dicendum: quod sacramenta virtutem habent ex fide passionis tanquam ex continuante ipsa sacramenta sicut instrumenta quedam diuine institutioni tanquam eorum cause principali. Sacramenta autem veteris legis a deo instituta non fuerunt: vt per modum sacramenti sanctificarent: sed vt sacramenta sanctificantia figurarent: et ego bene concedo quod effectum figurandi in suscipientibus ea habebant per fidem.