Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. Si n. hius caruit: non videtur plenitudinem gratiarum habuisse shoc dicit magister opponendo: sed oppositio fallit: quia quanuis christus non habuerit fidem: nec spem proprie loquemdo: habuit tamen claram visionem: et securam tentionem que requirunt gratiam pleniorem quam fides et spes. Cha¬ ritas est mater omnium virtutum nota quod fides potest dici mater virtutum: quia concipit: charitas quia conceptum format: humilitas quia formatum nutrit: patientia quia nutritum custodit: modestia quia conseruat disciplinat et erudit Credere in deum: est credendo amare.

¶ Contra ergo peccator dicendo. Credo in deum mentitur: et ex consequenti peccat. Omne enim mendacium peccatum est.

¶ Respondeo quod peccator si hoc dicit in persona talis qualis debet esse: vel hoc materialiter recitans ad laudem dei non memntitur: nec peccat: sed si in persona propria significatiue: et secundum proprietatem vocabuli diceret hoc mentiretur. Ipsa enim dilectio opus fidei dicitur quod pro tanto dictum est: quia fides disponit ad dilectionem. Non enim fides numero est vna: sed genere hic accipitur genus pro specie. Sed eam tenet certissima scientia. hic accipit fidem pro actu credendi inquantum potest esse: vel a fide infusa: vel a credulitate acquisita: quia non credo: quod de lege communi: homopossit esse certus se fidem infusam habere: quia propter similitudinem inter actum fidei infuse et credulitatis acquisite noster intellectus dum est vnitus corpori corruptibili non potest certitudinaliter vnum ab alio distinguere: et ideo cum de lege communi in cognitionem habituum non deueniamus: nisi per actus non possumus esse certi: de lege communi vtrum habeamus fidem infusam. Sed charitas ipsius virtutis fidei causa est. Nota quod non dicit quod sit causa habitus fidei: sed virtutis fidei: quia vt supra ostensum est: ille habitus non est plene virtus: nisi sit formatus: sue autem forme communis causa charitas est.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram