Text List

Articulus 2

Articulus 2

Disi.o II. onsequenter queritur de secundo principali.

¶ Et circa hoc queruntur duo.

¶ Primo vtrum liceat viro vtorem suam propter adulterium vocciderem

¶ Secundo vtrum vxoricidium impediat. matrimonium.

Quaestio 1

Quaestio I.

PRimo ostendendo quod licet viro suam vtorem propter adulterium occidere: vt cui dicitur Io. 8. Iudei dixerunt de muliere in adulterio deprehensa quod moyses in lege mandauit eis huiusmodi lapidare: sed licitum est facere quod lex praecipit. ergo licet viro vxorem propter adulterium occidere.

¶ Item cui licet animum corrigere: licet et ei iustam penam infligere: sed viro licet vxorem corrigere et debet vii. q. i. Sicut alterius. ergo licet sibi iustam penam vxori infligere pro adulterio. Illa autem secundum legem est lapidatio.

¶ Item magister huius distin. c. ii. et est. xxxiii. q. ii. Interfectores. Interfectores suarum coniugum sine iudicio cum non addis adulterarum vel aliquid huiusmodi: quid aliud habendi sunt quam homicide: ergo videtur quod si occidit adulteram sine iudicioquod non reputatur homicida.

Contra magister eo c. et est eadem q. Inter hec. sancta dei ecclesia mundanis nunquam constringitur legibus. gladium non habet nisi spiritualem. ergo secundum iura canonica mulier propter adulterium occidi non debet.

¶ Item Ioan. 8 Adulteram doinus non precepit occidere: sed eam a lapidatione absoluit: quod non fecisset: si propter adulterum occidi debuisset.

Respondeo quo vtorem occidere propter adulterium hic dupliciter potest intelligi: aut secuet quia ipsam conuictam et condemnatam per iudicium vir procurat a iudice occidi: et hoc modo viro licitum est amore iustitie: non libidine vindicte: hoc tamen fieri non licet in iudicio ecclesiastico: sed ciuili vbi lex talis posita est per illum qui eam pone re de iure potuit. Aut qui eam occidit extra iudicium et hoc nunquam facere licuit secundum legem diuinam: sed in aliquo casu permittitur secundum legem humanam. xxxiii. q. ii. Inter hec in glargumentum etiam ad hoc. C. ad legem iuliam. de adulteriis .ile. Gracchus: sed illa lex loquitur quantumad pene interfici¬

Ad primum dicendum quod illud praeceptum veteris leentis mitigationem. gis in noua lege mitigatum est. vnde et christus ad nouam legem aspiciens illam adulteram a lapidatione absoluit.

¶ Ad secundum dicendum: quod non licet viro vxorem corrigere quacumque correctione sed leui et temperata: delictum enm vxoris tam grauem penam posset exigere quod non liceret vtro auctoritate propria eam sufficienter corrigere: sed esset per iudicium corrigenda seu punienda.

¶ Ad tertium dicendum quod cum in auctoritate dicitur: cum non addit adulterarum: supplendum est maxime. secundum glo. ibidem. quia grauiores sunt homicide qui sine causa vxores suas interficiunt: quam qui eas interficiunt pro adulterio sine iudicio.

Quaestio 2

Questio II.

SEcundo Queritur vtrum vxoricidium impediat matrimonium. Et videtur quod sic. xxxiii. q. ii. Interfectores: dicitur quod interfectoribus suarum coniugum penitus coniugium de negatur.

¶ Item sapiem. xi. Per que peccat quis per hec et torquetur: sed occidens vxorem peccat contra matrimonium enormiter ipsum dissoluendo. ergo debet puniri in matrimonio: vt scilicet non possit contrahere matrimonium.

Contra magis peccat qui occidit matrem quam qui occidit vxorem: quia sicut ostensum est. li. iii. di. xxix. Plus tenetur homo diligere matrem quam vxorem: sed matricidium non impedit matrimonium. ergo multo fortius neque vxoricidium.

Respondeo quod si vxoriccidat vxorem propter eius adulterium: autem alias propter odium quamuis ex statuto ecclesie interdicatur sibi matrimonium contrahere: si tamen contrahit non est matrimonium dirimendum: cum adolescentibus tamen propter fornicationis periculum dispensandum est vt licite contrahant. xxxiii. q. ii. Interfectores. Si autem occidat vxorem propriam hac intentione vt contrahat cum illa quam viuente vxore poolluit per adulterium: non tamen non licet sibi contrahere cum illa: sed si contarit matrimonium est dirimendum exta de eo quid duxit in matrimonium quam polluit per adulterium. Super eo. secundum expositio nem glo. ibidem. et. c. Significasti: si tamen contrahit cum aliqua alia quam cum adultera non est dirimendum: peccat tamen contrahendo contra ecclesie statutum nisi cum eo fuerit prius dispensatum.

Ad primum in oppositum dicendum quod semper interfectoribus coniugum denegatur coniugium: non tamen semper matrimonium dirimendum et si contrahant. quamuis enim quodlibet vxoricidium impediat matrimonium contrahendu: non tamen semper dirimit matrimoniu iam contractum: vt patet ex dictis in quaestione.

¶ Ad secundum dicendum quod non sequitur quod si debeat puniri in matrimonio quod semper matrimonium quod conmhit debeat dirimi: in matrimonio enim punitur ille cui contrahere sine dispensatione prohibetur.

¶ Ad argumentum ad partem aliam dicendum quod quamuis matricidium sit grauius peccatum quam vxoricidium: non tamen ita est contra matrimoniu. Et praeterea aliquando a iu minori peccato maior pena infligitur propter maiorem pronitatem ad illud quod fortiori indiget repressiuo

PrevBack to TopNext