Text List

Articulus 2

Articulus 2

Consequenter queritur de secundo principali: et circa hoc possent queri duo.

Quaestio 1

¶ Primo an possit fieri aliqua appropriatio in divinis. Sed hoc non oportet hic querere: quia supra Di. 3I. vbi quesitum est de appropriatione Hylarii in solutione primi articuli ostensa est congruitas faciendi appropriationem in diuinis: et in hoc concessum quod ibi possit et debeat appropriatio ferri.

Quaestio 2

¶ Questio. II. Ecundo queritur vtrum potentia debeat appropriari patri sapientia filio: et bonitas fpiritui sancto et videtur quod non: quia vt habetur primo celi et mundi. Uirtus est vltimum de potentia. Sed secundum apostolum prima ad corinth. idi. virtus appropriatur filio. Unde dicit Christum dei virtutem: ergo etiam sibi deber appropriari potentia.

¶ Item Iob. 12. In antiquis est sapientia. Sed Danelis. 7. Antiquitas appropriatur patri: vnde ibi per antiquum dierum intelligit patrem vt videtur: ergo patri debet appropriari sapientia.

¶ Item Isaie. xi. Primum quod approprsiatur spiritui sancto est sapientia: vnde ibi dicitur. Requiescet super cum spiritus sapientie: et intellectus etc. ergo fpiritui sancto magis debet appropriari sapientia quam filio.

¶ Item Ioannis 16 dicitur quod Spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem: et Math. x. quod spiritus patris vestri est qui loquitur in vobis. Hii autem actus sunt sapientia: ergo sapientia magis debet appropriari spiritui sanctio quam filio.

Ad contrarium arguttur per auctoritatem magistri in littera.

Respondeo quod predicta appropriatio conueniens est propter appropriatorum cum propriis assimilationem quia potentia secundum rationem intelligendi praeceditsapientiam: et vtrunque bonam voluntatem in quae maxime consistit bonitas rerum intellectualium. Similiter patur secundum rationem intelligendi precedit filium: et vterque spiritum sanctum: et hanc rationem videtur tangere Ricar. de trini. lib. vi. cap. 15. Et etiam conueniens propter erroris exclusionem ne enim exemplo patrem carnalium ratione antiquitatis a simplicibus crederetur paterimpotens. Attribuitur ei potentia ne etiam concretio filii carnalis ratione iuuentutis crederetur insipiens: attribuitur filio sapientia. Et ne spiritus patris et filii ratione impetuositatis que nomine spiritus importatur in creaturis crederetur crudelis: ideo sibi atribuitur bonitas: et hanc rationem videtur tangere magister in littera.

Ad primum in oppositum cum dicitur quod virtus appropriatur silio etc. dico quod verum est: eo quod nominat perfectionem potentie que propinquior est actui quam potentia absolute dicta: et quia dicitur pater operari per filium a proprietate: ideo filio appropriatur virtus non ratione potentie: in qua fundatur sed propter propinquitatem ad actum. ad quem ordinatur. Illud tamen verbum philosophi primo celi et mundi parum facit ad propositum: quia ibi notat virtutem maximam: in quod potest potentia vt si iste potest ferre. c. libras et non plus dicimus quod hec est virtus eius.

¶ Ad 2m dicendum quod quamuis sapientia magis esset approprianda patri quam filio habendo aspectum quod sapientia creata vt frequentius in antiquis homibus reperitur: tamen rationes dicte in solutione quaestionis praeponderant isti rationi.

¶ Ad 3m dicendum quod sapientia appropriatur spiritui sancto sub ratione qua donum: filio autem approprinatur sub ratione qua importat cognitionem.

¶ Ad quartum similiter dicendum quod docere hominem veritatem: et docere ipsum loqui: et ipsum mouere ad loquendum veritatem appropriantur spiritui sancto inquantum cognitio veritatis donum dei est. Omnia autem dona dei sub ratione qua dona sunt spiritui sancto appropriantur: quamuis sint aliqua dona que sibi non appropriantur sub propriis rationibus. Dicere enim veritatem sub ratione qua est quedam illuminatio intellectus filio apdeutuenneue.

PrevBack to TopNext