Text List

Articulus 6

Articulus 6

Distinctio VI

COnsequenter queritur de sexto principali.

¶ Et circa hoc queruntur duo.

¶ Primo vtrum puerilis etas impediat matrimonium

¶ Secundo vtrum sponsalia in legitima etate contracta possint dissolui per mutuum dissensum.

Quaestio 1

Questio

PRimo ostendo quod puerilis etas non impedit matrimonium: quia non propter impotentiam coeundi: quia senes non potentes coire contrahere possunt: nec propter defectum discretionis: quia aliqui pueri inueniuntur discretiores aliquibus senibus: ergo puerilis etas non semper impedit matrimonium.

¶ Item nullum impedimentum impedit matrimonium nisi sit perpetuum. Sed puerilis etas non est impedimentum perpetuum: ergo non impedit matrimonium.

Contra extra de frigidis et maleficiatis. Quod sedem. Per qui non potest reddere debitum non est aptus coniugio.

Respondeo quod sicut dicit magister phuius difc. vlt. Pueri ante. 14. annos et puelle ante 12 secundum leges matrimonium inire nequeunt: quod si ante predicta tempora copulam inierint separari possunt: extra de desponsatione impu. A nobis. dicitur quod ante nubiles annos coniugalem consensum non habent: et quod si ante illud tempus matrimonium contraxerint: si postquam venerint ad legitimam etatem et simul esse noluerint separentur. Cuius ratio est: quia de lege communi ante praedicta tempora vir et mulier non habent illam discretionem que requiritur ad complementum illius consensus qui necessarius est ad matrimonium contrahendum et etiam quia ante illa tempora non habent potentiam coeundi: quanuis autem status nature sic se habeat vt in pluribus: quia tamen aliquando sufficiens discretio tempus illud anticipat: et etiam coeundi potentia: quod ex euidentia facti patet: quando infra illud tempus carnaliter copulantur: si aliqui tales matrimonium contraxerint non sunt separandi: vt habetur extram de despositio impuberum. A nobis.

Ad primum in oppositum dicendum: quod in senibus vt in pluribus non est ita defectus difcretionis sicut in pueris: si tamen in sene esset defectus discretionis que requiritur ad plenum consensum. dico quod non posset contrahere: impotentie etiam coeundi in sene magis subuentri potest per aliqua media quam impotentie coeundi in puero quamdiu peruer est.

¶ Ad secundum dicendum quod maior non est vera de impedimento quod opponitur cause efficienti matrimonii: que causa est plenus consensus.

Quaestio 2

Questio. II.

SEcundo Queritur vtrum sponsalia in legitima etate contracta possint dissolui per mutuum dissensum. Sed quia huius questionis solutio satis patet ex superius dictis vigesimaseptima disti¬ ctione in illa questione. Quot modis sponsalia dissoluum tur: ideo hic de solutione quaestionis huius mihi videtur supersedendum.

PrevBack to TopNext