Text List

Articulus 7

Articulus 7

Distinctio. VII Oonsequenter queritur de. 7 principali.

¶ Et circa hoc queruntur duo.

¶ Primo vtrum ille qui confirmatur debeat teneri.

¶ Secundo a quo et qualibus debeat teneri.

Quaestio 1

Questio II

PRimo ostendo quod non debeat teneri. Quod teneri signum est debilitatis in eo qui tenetur. Sed in susceptione huius sacramenti homo fortificatur: ergo non est conueniens vt tunc teneatur.

Contrarium tenet consuetudo eccleffe.

¶ Respondeo. cum hoc sacramentum detur ad robur eo ipso quod homo ad susceptionem eius accedit: ostendit quod sufficiens robur standi per se habere non presumit: et ideo ad hoc significandum institutum fuit: vt ab altero teneretur: si tamen aliquis confirmatur absque hoc quod ab alio teneatur sacramentum suscipit: quamuis hoc fieri non debeat: nisi necessitas aliqua hoc exigat. Ad argumentum in oppositum dicendum: quod quamuis per susceptionem huius sacramenti homo siat fortis: tamen accedit tanquam debilis: et hec intentio illa representat.

Quaestio 2

Questio II SEcundo quaeritur a quot et qualibus debeat teneri ille qui confirmatur.

¶ Respondeo quod institutum fuit quod non teneretur nisi ab vno eo quod cognationes spirituales matrimonia impediunt. Unde de consecr. di. 4. Non plures. Non plures ad suscipiendum de baptismo insantem accedant quamvnus siue vir siue mulier. In confirmatione id ipsum fiat: tamen vbi est consuetudo quod plures teneant non est prohibendum: quia hoc potest cooperari ad amicitie nutrimentum. non autem debet teneri ab illo qui non est confirmatus: sicut nec in baptismo debet homo teneri ab illo qui non est bapti3atus. de consecr. di. 4. in baptismate: si tamen contrarium fiat quamuis fieri non debeat casu necessitatis excempto: nihilominus ille qui baptizatur vel confirmatur vere suscipit sacramentum. Non debet etiam teneri a monacho: nisi sit monachus. Unde de consecr. di. 4. Non licet. Non licet ab bati vel monacho de baptismo suscipere filios: nec commatres habere: per sacramentum autem confirmationis contrahitur spiritualis cognatio. 30. q. 4. Si qus vnus: et tamen predicta ad sacramenti necessitatem non referuntur: potest autem teneri vir a muliere: et econuerso: quamuis magis deceat viruma viro teneri. In casu etiam necessitatis potest teneri abilio qui ipsum tenuit in baptismo. Unde de consecr. di. 4. In cathecismo. In cathecismo: et in baptismo: et in confirmatione vnus patrinus fieri potest si necessitas cogit: non est tamen consuetudo romana: sed per singulos finguli sint: ad hoc scilicet vt cum pluribus amicitia contrahatur.

PrevBack to TopNext