Text List

Articulus 2

Articulus 2

Distin. II.

Consequenter queritur de secundo principali.

¶ Et circa hoc queruntur. tria.

¶ Primo vtrum resurgent omnes electi.

¶ Secundo vtrum omnes adulti damnati.

¶ Tertio vtrum paruuli qui cum solo originali peccato decesserunt.

Quaestio 1

Quaestio

PRimo ostendo quod non resurgent electi. Liberior est anima ad contemplandum deum exuta a corpore quam corpori coniuncta: sed nihil debet fieri quo anime electorum sint minus libere ad contemplandum deum. ergo electorum anime corporibus non vnientur iterum.

¶ Item non debet participare in premio quod prestat impedimentum in merito: sed corpus prestat impedimentum anime in meritoquia sicut dicitur Gal. 5 Caro concupiscit aduersus spiritum. ergo non debet participare cum anima in premio: participaret autem si iterum anime vnirentur electe.

Contra. 2. Machiu. 7. Rex mundi defunctos nos prosuis legibus eterne vite resurrectione suscitabit: sed omnes electi moriuntur in obseruatione diuine legis. ergo omnes electi resuscitabuntur.

Respondeo quo omnes electi resurgent: quia ad hoc ordinatur principaliter resurrectio: vt homines consequantur vltimum finem suum: vltimus autem finis electorum est perfecta eorum coniunctio cum summo bono: quo fine completur omnis appetitus eorum. hunc autem finem completius consequentur electi per resurrectionem eorum: quia sicut dicit Augu. 12. super genesem versus finem. Inest anime quidam natura lis appetitus corpus administrandi: quo appetitu retardatur quodammodo ne tota intentione pergat in illud summum caelum quamdiu non subest corpus cuius administratione appetitus ille conquiescat.

Ad primum in oppositum dicendum quod maior non est vera de corpore glorificato quale habebunt electi in resurrectione: sed vera est de corpore tali quale habet modo.

¶ Ad secundum dicendum quod in corpore nostro sunt duo scilicet natura: et hoc non prestat impedimentum merito: et vitiositas que prestat impedimentum merito: et ideo in electis non resurget vitiositas corporis: sed natura.

Quaestio 2

Quaestio II.

SEcundo queritur vtrum resurgent omnes adulti damnati. Et videtur quod non psal. Non resurgent impii in iudicio.

¶ Item anima humana numquam fuisset a corpore separata nisi prius fuisset separata a deo excepta anima christi. ergo a simili non debent anime separate corporibus reuniri nisi prius vniantur deo: sed anime damna torum nunquam vnientur deo. ergo nec corporibus suis.

Contra Apostolus. II. Cor. 15. Omnes quidem resurgemus sed non omnes immutabimur. et go omnes resurgent tam electi quam reprobi.

Respondeo quo omnes adulti damnati resurgent. Cuius ratio est: vt eorum damnatio compleatur: vt sicut in anima simul et in corpore demeruerunt: ita simul in vtroque puniantur: hoc diuina iustitia exigente. Et etiam propter communem resurrectionis causam que superius dicta est: ne aliqua opera dei perpetuo remaneant imperfecta: et ne naturalis appetitus: quem animabus indidit ad sua corpora esset frustra.

Ad primum in oppositum dicendum quod illuud verbum psal. Intelligitur vel de finali spirituali resurrectione in presenti iudicio miseri¬ cordine. in hoc enim iudicio non resurgent reprobi: qui in auctoritate allegata per impios intelliguntur: vel intelligitur de gloriosa resurrectione.

¶ Ad secundum dicendum quod non est simile: quia si anime non fuissent separate a deo puniri non deberent et ex consequenti nec a corporibus suis separari: cum ea naturaliter appetant: anime aut reproborum suis corporibus reunientur: non propter earum consolationem: sed ad sue damnationis cumulum.

Quaestio 3

Quaestio III

Tertio queritur vtrum paruuli qui cum solo originali peccato decesserunt resurgent. Et videtur quod non secundum Augu. 13 de tri. c. 16. Mors debetur homini propter peccatum originale: sed in paruulis decedentibus cum peccato originali semper manebit ipsum originale. ergo et ipsa mors: numquam ergo resurgent.

¶ Item resurrectio erit propter plenam retributionem meritorum et demeritorum: sed paruuli tam purgati a peccato originali quam illi qui in peccato originali decedunt non meruerunt nec demeruerunt. ergo nec illi nec isti resurgent.

Contra Io. 5. Mortui audient vocem filii dei et qui audierint viuent: sed vt dicitur parum post: omnes qui in monumentis sunt audient vocem filii dei. ergo omnes qui in monumentis sunt resurgent.

Respondeo quod paruuli qui cum solo originali peccato decesserunt resurgent propter causam resurrectionis omnibus hominibus communem que superius in pluribus locis tacta est: et et propter causam specialem. pro peccato enim originali obligatur homo ad penam damni: peccatum autem originale contrahit anima per sui vnionem cum infecta carne: vt declaratum est li. 2. Et ideo conueniens est vt anime paruulorum carentiam visionis dei perpetuo patiantur suis corporibus vnite: per quorum contagionem incurrerunt obligationem ad talem penam.

Ad primum in oppositum dicendum quod quamuis originale sit causa mortis meritoria: non est tamen causa permansionis in morte corporali.

¶ Ad secundum dicendum quod quamuis in paruulis non sit factus merendi vel demerendi: in illis tamen in quibus remissum est peccatum originale est radix merendi scilicet gratia gratum faciens: et in illis in quibus non est remissum est radix demerendi scilicet habitualis concupiscentia: et ideo resurgent tam isti quam illi.

PrevBack to TopNext