Articulus 2
Articulus 2
Quaestio 1
Utrum omnis potestas presidendi sit a deo
Quaestio I. PRimo ostendo quod non omnis potestas presidendi sit a deo: quia regnum est quaedam potestas praesidendi: et regnare est praesidere. Sed de quibusdam dicitur osee 8. "ipsi regnauerunt et non ex me": ergo non omnis potestas praesidendi a deo est.
¶ Item quidam per potestatem vsurpatam aliis president. Sed nihil vsurpatum a deo est: quia esse tale iniuste acceptum est: ergo non omnis potestas praesidendi a deo est.
¶ Item nulli potestati que est a deo resistendum est: sed potestati diaboli resistendum est. Scriptum est enim Iaco. 4. "resistite diabolo et fugiet a vobis": ergo potestas qua diabolus malis hominibus: vel aliis angelis malis praesidet a deo non est
¶ Item Iob. 34. dicitur de deo: quod "regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi": ergo potestas praesidentie malorum hominum a deo est. Multo fortius ergo potestas bonorum.
Respondeo quod in potestate praesidendi contingit considerare et essentiam potestatis: et modum acquirendi: et modum vtendi. Essentia potestatis est quidam ordo superioris ad inferiorem qui semper bonus est et a deo est. Talem enim ordinem deus instituit: ad laudem bonorum. Unde Rom. 13 "vis non timere potestatem bonum fac: et habebis laudem ex illa": et ad vindictam malefactorum: vnde in eodem capitulo dicitur de principe: quia dei minister est vindex in iram ei qui malum facit: modus autem acquirendi potestatem: si iustus est a deo est: si iniustus a deo non est nisi permissiue: similiter si vsus bonus est a deo est: et si malus est a deo non est nisi permissiue.
Ad primum in oppositum dicendum: quod illa auctoritas osee intelligenda est de potestate: quantum ad illicitum modum acquirendi eam.
¶ Ad secundum dicendum: quod homo vsurpans sibi potestatem iniuste acquirit eam: et ille modus acquirendi a deo non est: tamen eidem homini illa eadem potestas quandoque a deo collata est: ita quod eadem potestas per comparationem ad hominem acquirentem vsurpata est: et per comparationem ad deum iuste collata est: non est enim in conueniens idem esse vsurpatum: et iuste collatum diuersis respectibus.
Quaestio 2
Utrum in statu innocentiae fuisset dominatio: vel praelatio
Quaestio II. SEcundo queritur vtrum in statu innocentie fuisset dominatio: vel praelatio. Et videtur quod sic. Apo. 1. cor 11. "vir est caput mulieris". Sed in statum innocentie erat vir et mulier: ergo erat praelatio viri ad mulierem.
¶ Item in angelis sanctis est dominatio et prelatio quod manifestant nomina: quidam enim dicuntur principatus: quidam potestates: quidam dominationes: ergo similiter videtur quod fuisset dominatio et praelatio in statu innocentie.
¶ Item secundum rectum iudicium rationis est quod prudentiores et meliores preponantur minus prudentibus: et minus bonis. Sed in statu innocentie non omnes homines fuissent pares in prudentia et bonitate: ergo secundum rectum iudicium rationis: quidam fuissent aliis prepositi.
Contra Aug. 19 de ciui. ca. 15 dicit quod "deus hominem rationalem factum ad imaginem suam noluit nisi irrationabilibus dominari: non hominem homini": ergo videtur: quod si peccatum non fuisset inter homines: non fuisset dominatio: nec praelatio.
¶ Item posito domino ponitur seruitus. Sed secundum Augustinum parum post auctoritatem praeallegatam conditio seruitutis iure intelligitur imposita ratione peccatorum: ergo videtur: quod non fuisset aliqua dominatio inter homines: nisi fuisset peccatum.
Respondeo quod dominatio tripliciter potest accipi. Uno modo largissime scilicet prout aliquid dicitur dominus illius rei: qua vtitur pro sua voluntate: et talis dominatio fuisset in statu innocentie. Alio modo minus large scilicet pro potestate imperandi alii homini: et talis dominatio etiam fuisset in statu innocentie in viro respectu mulieris: et in parentibus respectu prolis sue: filium autem debere obedire patri: et vxorem viro: non tantum spectat ad naturam destitutam: sed etiam ad institutam. Tertio modo potest dominium accipi proprie scilicet pro potestate cohercendi subditos: subditum autem coherceri: includit aliquid fieri contra eius voluntatem: vel contra eius inclinationem: vel ipsum pro aliquo malo puniri: que conuenire non possunt homini: nisi pro statu nature lapse. Et ideo dominatio hoc tertio modo dicta: non fuisset in statum innocentie: nec est: nec erit in statu glorie. Unde super illud 1 cor. 15 "cum euacuauerit omnem principatum et potestatem": dicit glosa quod "omnibus collectis: omnis praelatio cessabit: quia necessaria non erit".
¶ Ad tertium dicendum: quod quamuis in statu innocentie: non omnes homines fuissent pares in prudentia et bonitate: tamen qualibet tantum habuisset de prudentia et bonitate quod ad sui ipsius regnum: cum diuino adiutorio suffecisset. Et ideo non fuisset ibidominium: tertio modo dictum: nec etiam dominium dictum: secundo modo nisi viri ad mulierem et parentum ad prolem: vt ante dictum est.