Text List

Articulus 3

Articulus 3

Distinctio III.

Consequenter queritur de tertio principali.

¶ Et circa hoc queruntur 4

¶ Primo vtrum liceat missam celebrare in loco non sacro.

¶ Secundo vtrum super altare non lapideum.

¶ Tertio an in calice lapideo vel ligneo viveal ereo.

¶ Quarto vtrum liceat celebrare sine igne et vestibus ab episco benedictis.

Quaestio 1

Quaestio PRimo ostendo quod licitum est celebrare in loco non sacro: licitum enim est deum orare in omni loco: et sibi. seruire: sed celebrare missam est serut re deo: ergo licitum est eam celebrare in omni loco.

¶ Item sicut hoc sacramentum non est necessitatis: ita nec sacramentum confirmationis: sed licitum est sacramentum confirmationis celebrare in loco non sacro: ergo a simili et sacramentum altaris.

Contra de conse di. I. Sicut: non in aliis quam domino consecratis locis id est in tabernaculis diuis precibus a pontificibus delibutis missas cantare: et sacrificla offerre licet.

Respondeo quod coniter ion icet nitam celebare in loco non sacro: quia sic instituit ecclesia: vt patet in decreto allegato ad partem secundam: et. c. sequenti. Hic ergo: et. c. sequenti: vbi dicitur. Nullus presbyter missas celebrare praesumat nisi in sacratis ab episco locis qui sui particeps de cetero voluerit esse sacerdotii: cuius institutionis ratio fuit: quia in sacramento altaris quod in missa consecratur continetur ille qui est summe sanctus: et totius nostre sanctitatis causa effectiue inquantum deus: et meritorie inquantum homo: in casu tamen magne necessitatis permittunt iura celebrari in loco non sacro: si tamen tabula sit consecrata ceteraque sancta mysteria ad illud officium pertinentia ibi affuerint: sicut cum ecclesie prime: fuerunt incense: vel cum homines sunt in itinere cum ecclie defuerit: de conse. di. 1. Concedimus: et quibus casibus exceptis non licet celebrare in loco non sacro nisi de consensu episcopi: de conse. di. 1. Misfarum: qui tamen hoc concedere non debet nisi assit legi tima et rationabilis causa.

Ad primum in oppositum dicedum: quod quaeuis icitum sit deo in omni loco seruire: non tamen hoc seruitio speciali: quod est in celebratione misse propter causam superius dictam. Unde de conse. di. 1. Unicuique sidelium. Unicuique fidelium in domo sua oratorium licet hre et ibi ora re: missas autem celebrare non licet nisi in casibus supradictis. Oratorium tamen sacrum alicui facere non licet nisi auctoritate episctoi: de conse. di. 1. Nemo primo.

¶ Ad secundum dicendum: quod est simile: quia sacramentum confirmationis non continet ipsum christum. De cretum ad partem aliam intelligitur supposito quod non assit licentia episcopi: aut casus maxime necessitatis. Unde post verba allegata immediate subiungitur nisi summa coegerit necessitas.

Quaestio 2

Questio II.

SEcundo queritur vtrum liceat missam celebrare super altare non lapideum.

¶ Respondeo quod quamuis ante tempus Siluestri celebraretur super altare ligneum: quod cito poterat transferri: quia propter persecutionem non erat fidelibus certus locus ad manendum: tamen postea instituit e cclesia vt non celebra retur nisi super altare lapideum. Unde de conse. di. 1. Altaria primo. Altaria si non sunt lapidea chrismatis vnctione non consecrentur: cuius ratio fuit: quia altare debet esse de materia forti: quia consecraridebet: et ideo non debet esse de terra. Et quia in ecclesia debet esse copia altarium vt hoc mysterium frequentetur. Idon altare non debet esse de auro vel de argento: quia saciliter non possunt haberi. In veteriautem lege: quia non sic multiplicabantur altaria: nihil oberat side auro fierent: conuenientius autem est ipsa fieri de lapide quam deligno propter signationem. Unde de conse. di. 1. Altaria. In gl. super illud verbum: non confecrentur: habetur quia christus petra dicitur. Item quia erexit Iacob lapidem in titulum.

Quaestio 3

Quaestio III.

Ertio queritur vtrum liceat missam celelebrare icalice lapideo vel vitreo viveal ereo.

¶ Respondeo: quod non liced in calice lapideo propter eius ineptitudine: nec ligneo propter humoris imbibitionem: nec vitreo propter eius frangibilitatem: nec cum calice de ere vel auricalcho: quia ob vini virtutem eruginem colligeret: et vomitum prouocare posset: sed debet esse calix de auro vel de argento: et si quis tam pauper est quod non possit habere calicem aureum vel argenteum hebeat stanneum. Unde de conse. di. 1. Et calix. Calix domini cum patena: si non ex auro: omnino ex argento fiat. Si quis autem tam pauper est saltem vel stanneum calicem hebeat: de ere aut de auricalcho non fiat: quia ob vini virtutem eruginem periterque vomitum prouocat: nullus autem in ligneo: aut in vitreo calice praesumat missam cantare.

Quaestio 4

Quaestio IIII

QUarto queritur vtrum liceat celebrare sine igne et vestibus ab episco bedictis:

¶ Respondeo quod sacerdos non debet celebrare sine igne propter ecclesie constitutionem: que reprehendit celebrantes sine igne: extra de cele. mis. c. vltm et propter ipsius ignis signationem: signat enim dilectionis feruorem: per quam christus hoc sacrum constituere voluit: et per quam deus filium suum pro nobis passioni tradidit. Iuxta illud Io. 3. Sic deus dilexit mundum: vt filium suum vnigenitum daret. eius etiam lumen et caior signnt quod sacramento operatur in celebrante digne et suscipiente augmentum illuminationis in intellectu et feruoris charitatis in affectu: non debet etiam ignis omitti propter eius praefigurationem: hoc enim praefiguratum fuit per ignem: de quo dicitur Leuit. 6 Ignis in altari meo semper ardebit: et per ignem qui vixit sub aqua. 7o. annis: vt habetur in gl. super decretalem praeallegatam.

¶ Non debet etiam celebrare sacerdos sine vestibus ab episco bedictis propter ecclesie constitutionem: et propter vestium signationem: qui exponetur. 4. q. sequantis articuli: et propter earum praefigurationem: quae praecessit in vestibus legalium sacerdotum. Quod autem sine vestibus ab episco bedictis celebrari non debeat: habetur expressum de conse. di. prima. Uestimenta: vbi sic dicitur. Uestimenta ecclsie quibus domino mistratur sacrata debent esse et honesta: quibus in aliis vsibus non debent frui quam ecclesiasticis et deo dignis officiis.

¶ Que autem et quot sint ille vestes refert Inno. in libo de offir. mis. parte 1. c. 10. sic dicens. Sex sunt enim indumenta communia episcois et presbyteris: v3 amictus: alba: cingulum: stola: manipulus: et planeta. In multis tamen locis inualuit consuetudo: vt cingulus non bendicatur: rationabilius tamen esset ipsum benedici: speialem enim habet signationem que patebit. 4. q. articuli sequentis: sed hoc non includit necessitatem. Calciatio enim sacerdotis specialem habet significationem: neque tamen sotulates benedicuntur.

PrevBack to TopNext