Articulus 5
Articulus 5
Quaestio 1
PRimo ostendendo quod vir sme consensu vxoris non potest se facere seruum: quia prima ad Cor. 7. dicitur quod vir non habet potestatem sui corporis: sed mulier sine consensu mulieris non po¬ test corpus suum tradete in alterius potestatem: et ex consequaeneti: nec se facere seruum: quia seruus est in domini potestate.
¶ Item mulier sine consensu viri non potest se facere seruam ergo a simili nec vir se facere seruum sine consensu vxoris.
Contra seruus nolente domino potest vxorem ducere. et go a simili: liber nolente vxore potest se in seruum vendere.
Respondeo quod vitr sine consensu vtoris poten se facere seruum: quia quamuis vir sit in vxoris potestate quantum ad redditionem carnalis debiti: in omnibus tamen aliis sui iuris est: et ideo sine consensu vxoris potest se in seruum vendere saluo iure vxoris quantum ad debitum carnale: nec talis venditio matrimonium dissoluit: nec quo ad vinculum: quia superuenit matrimonio legitime contracto: nec quo ad thorum: quia talis seruitus vt dictum est acquisita est saluo iure vxoris. vnde domino illi seruo aliquid precipiente et vxore ab eodem: et eodem tempore debitum petente magis debet obedire vxori quam domino.
Quaestio 2
SEcundo queritur cuius parentis conditio nem debeat sequi partus. Et videtur quod non debeat sequi conditionem matris: quia siex detestando connubio alicuius constituti in sacris cum ingenua fuerint filii procreati: illius ecclesie de cuius sacerdotis vel ministri ignominia nati sunt: erunt serui iure perenni. 15 q. vlti. Cum muliere: ergo partus non semper sequitur conditionem matris.
¶ Item philosophus. 15 de animalibus. Uir dat formam et principium motus: et semina dat corpus et materiam. Et in. Uir est sicut mouens: et femina sicut patiens sed res magis dependet a formali principio et actiuo quam a materiali et passiuo. ergo proles magis debet sequi conditionem patris quam matris.
¶ Item secundum philosophum. 2. phy. Ars imitatur naturam: sed in naturalibus conditionibus proles magis sequitur patrem quam matrem. ergo similiter in libertate et seruitute que sunt quasi conditiones artificiales inquantum sunt institute per rationem et voluntatem.
Contra extra de natis ex libero ventre. c. vnico. Indecens esse credimus vt progeniti ex libera ad seruitutem retrahantur. ergo partus sequitur ventrem quo ad conditionem libertatis. ergo a simili quo ad conditionem seruitutis.
¶ Item si aliquis seminat in terra mea meus est fructus: ergo a simili si aliquis seminat in ancilla mea meus erit fructus illius seminis: quod non esset verum nisi partus sequeretur conditionem matris.
Respondeo quod quantum ad conditiones seruitutis et libertatis partus sequitur matremde iure communi. Et huic concordat lex diuina: vt patet Exo. 21. Cuius ratio assignatur communiter: quia pater est actiuum principium et honorabilius. mater autem principium passiuum et ministrat corpus: et ideo proles in conditionibus actiuis sicut in honoribus et in hereditate magis sequitur patrem: in conditionibus vero passiuis sicut in libertate et seruitute sequitur matrem.
¶ Sed hanc rationem non bene intelligo quamuis enim seruitus sit vilis conditio et passiua: libertas tamen est honorabilis conditio et actiua.
¶ Ideo videtur mihi dicendum quod ratio quare partus conditionem matris sequitur quo ad libertatem et seruitutem est: quia sicut. dicit philosophus. 9. ethi. c. 8. Matres sunt magis amatrices filiorum: et plus laborauerunt in generatione eorum: et certiores sunt qui sunt filii earum quam patres et vt habetur 15 de animalibus: in generatione matres ministrant totius substantie corporis materiam. seruitus autem et liber tas sunt conditiones que maxime respiciunt corpus: magis etiam innitendum est certo quam incerto. conuenientius etiam est vt iam attribuant proli conditiones parentis ipsam magis diligentis: et que in eius generatione plus laborauit.
¶ De consuetudine tantum speciali aliquarum terrarum partus se quitur parentem deterioris conditionis siue sit pater fiue mater non tamen si post peractum matrimonium pater se in seruum vendidit vxore nolente. Si autem vterque parens seruilis est conditionis et sunt diuersorum dominorum sit diuisio liberorum secundum numerum: si plures sunt: et si vnus est tantum ille dominus penes quem proles remanebit recompensabit alii domino precium iustum.