Text List

Articulus 3

Articulus 3

Distinctio. III.

Consequenter queritur de tertio principali. Et circa hoc queruntur duo.

¶ Primo vtrum ludi impediant veram penitentiam.

¶ Secundo vtrum nego ciatio temporalis.

Quaestio 1

Questio.

PRimo ostendo quod ludi non impediunt veram penitentiam. secundo Re. c. 6. dicit Dauid. Ludam et vilior fiam plusquam factus sum: et tamen in hoc commendatur.

¶ Item secundum philosophum. 4. ethi. c. penul. in ludis potest consiste re virtus: que scilicet vocatur eutrapelia. Sed ea in quibus virtus consistit veram poenitentiam non impediunt.

Contra de poenitentia di. 3. parum potest printcenitum. c. poenitentia. Continue dolendum est de peccato: sed ludi impediunt dolorem: ergo veram impediunt poenitentiam.

¶ Item magister in littera huius di. c. 2. Caueat se a ludis et a spectaculis seculi qui perfectam vult consequi gratiam remissionis.

Respondeo. ludorum quidam sunt honesti et deuoti: vt causatus ecclesiarum: qui siunt ad honorem dei et sanctorum: coram arca domini. Quidam turpes: et tales ludi sunt fugiendi. Et de talibus intelligitur decretum allegatum ad partem secundam. Quidam sunt ordinati ad recreati onem: qui bene et male possunt fieri: de quibus intelligenda est philosophi auctoritas ad partem primam. Et ab his penitentes vt fcequentius abstinere debent: his tamen interdum causa recreationis possunt vti. Simili modo potest distingui de spectaculis. Quia quaedam sunt turpia: a quibus omnino est abstinendum. Quedam honesta: quibus vti lice3. Quedam leuia seu vana: a quibus cauemdum est: non de necessitate salutis: sed ad maiorem poenitentie perfectionem.

¶ Ex dictis patent solutiones ad argumenta ad vtramque partem.

Quaestio 2

Quaestio II.

SEcundo queritur vtrum veram poenitentiam impediat negociatio temporalis. Et vdetur quod non: quia vt habetur Lu. 3. Ioannes milites recipiebat ad penitentiam: nec inuenimus quod eis interdiceret militiam.

¶ Item illud quod est vtile reipublice non impedit poenitentiam: sed negociatio temporalis est huiusmodi: ergo non impedit penitentiam.

Contra Apo. 2. ad Thi. 2. memo militans deo plicet se secularibus negociis: penitens autem militat deo: ergo debet abstinere a temporalibus negociis.

Respondeo quod quedam est negociatio que nullo modo exerceri potest sine mortali peccato: et ab hac necessarium est abstinere vere penitentes. Quedam vix potest exerceri sine peccato: non tamen est impossibile: et ab hac expedit abstinere penitentes propter securitatem: et maiorem poenitentie perfectionem. Unde dicitur de poenitentia di. 5. Qualitas. Penitenti vtilius est dispendia pati quam periculis negociationis astringi: quia difficile est inter ementis vendentisque commercium non interuenire peccatum. hec autem negociatio¬ maxime interdicitur clericis. di. 88. Consequens est. et t. se. et. c. Fornicari. Alia est negociatio pia. vt illa que ordinatur ad subueniendum pauperibus et pupillis et viduis: et hec non impedit poenitentiam. et clerecis etiam licita est: di. 88. Decernit. Ad argumenta ad partem primam procedunt de negociatione que sine peccato exerceri non potest: et per militantes deo significat clericos et omnes specialiter mancipatos diuino cultui: quibus interdicta est non tantum illa negociatio que sine peccato exerceri non potest vt vsura et alii contractus illiciti: sed illa que vixsine peccato exerceri potest.

PrevBack to TopNext