Text List

Articulus 1

Articulus 1

CIrca hanc Di querenda sunt quattuor principaliter. Primn de electione. Secundo de praedestinatione. Tertio de reprobatione. Quarto de dei cognitione. Circa primum queruntur duo. Primo vtrum deus nos elegerit ab eterno. Secundo sine argu. quomodo differunt Scientia: prescientia: prouidentia: praedestinatio: propositum. dispositio: et electio.

Quaestio 1

Utrum deus nos elegerit ab eterno

¶ Questio I. PRimo ostendo quod deus non elegerit aliquos ab eterno Damas. lib. 2. c. 21. Electio est de duobus praeiacentibus eligere: hoc est pro altero optare: sed huiusmodi preoptatio non est in deo secundum effectum: ergo secundum effectum tantum: ergo deus nullum elegit nisi ex tempore.

¶ Item Dama. eodem lib. et eodem. c. In deo quidem voluntatem dicimus. Electionem autem principaliter non dicimus: ergo deus nullos elegit neque ex tempore: neque ab eterno.

¶ Item secundum philosophum 3. ethi. c. 5 electio sequitur consilium sed Dama. lib. 2. c. 21. De non consiliatur: quia ignorantie est consiliari: ergo deus non elegit neque ex tempore neque ab eterno.

Contra secundum apotolus ad Ephe. i elegit nos ante mondi constitutionem.

Respondeo quod electio est duorum omstensorum ad aliquid aliud ordinabilium quod est in potestate eligentis alterum alteri ad illud libere praeoptare vel alterum et non alterum ordinare. Oportet enim quod eligenda per eorum cognitionem: ostendantur eligenti. Electio enim praesupponit cognitionem. Oportet etiam quod eligibilia sint ordinabilia ad aliquid aliud. Unde quia finis non est quid ordinabile ad aliud ideo respectu finis non est electio secundum philosophum. 3. ethi. c. 5. Od etiam quod ambo eligibilia sint ordinabilia ad illud propter quod est electio. Unde respectu aque et vestis non est electio per comparationem ad induitionem. Oportet etiam quod illud ad quod aliquid eligitur sit possibile. Respectu enim impossibilium non est electio secundum philosophum. 3. ethi. c. 5 oportet etiam quod ita sit possibile quod sit in potestate eligentis. Unde secundum philosophum. 3. ethi. c. 5 electioest respectu eorum que eligens estimat fieri per ipsum. Oportet etiam quod illa preoptatio sit libera. Unde carentibus vsu liberi arbitrii non competit eligere. Unde secundum philosophum. 3. ethi. c. 5 pueris. et brutis non conuenit eligere. cum ergo homines ad salutem eternam sint ordinabiles. et deo ab eterno cogniti fuerint: et vitam dare eternam sit in dei potestatem: et quosdam ab eterno libere praeoptauit ad participationem vite eterne: non ad hoc alios ordinando. sequitur quod ab eterno homines elegit: et similiter quosdam angelos. Executio tamen huius electionis non potuit esse nisi ex tempore.

Ad primum in oppositum cum dicitur quod praeoptatio non est in deo secundum affectum etc. Uerum est secundum quod affectus sonat in passionem: tamen bene est in deo secundum affectum si accipiatur affectus pro proposito voluntatis. Unde illa praeoptatio fuit in deo ab eterno secundum affectum in proposito. Cum autem est secundum affectum in executione non potest esse nisi temporalis.

¶ Ad 2m dicendum quod Damas. ibi loquitur de electione secundum modum quo est in nobis scilicet inquantum est conclusio post consultationem

¶ Ad 3m cum dicitur quod electio sequitur consilium etc. Dico quod hoc non conuenit electioni inquantum electio est: sed inquantum est in natura indigente inquisitione. In deoautem est certitudo cognitionis praeter aliquam inquisitionem. Unde in deoillud est superexcellenter perfecte propter quod consiliamur.

Quaestio 2

quomodo differunt scientia, prescientia, providentia, predestinatio propositum, dispositio, et electio

SEcundo quaeritur quomodo differunt scientia: prescentia: prouidentia: praedestinatio propositum: dispositio: et electio.

Respondeo quod quamuis ista in deo realiter sint idem: tamen differunt secundum rationem: et connotata.

¶ Scientia enim dei est certa cognitio omnium praeteritorum presentium: et futurorum et fieri possibilium et bonorum et malorum

¶ Prescientia vero est scientia respectu futurorum tantum: respectu tamen bonorum et malorum.

¶ Prouidentia est praescientia practica respectu futurorum inquantum sunt a presente in finem ordinabilia. Unde est respectu futurorum bonorum principaliter et respectu futurorum malorum propter bona. Ad bonum enim prouisorem spectat non tantummodo bona ordinare: sed etiam quaedam in illa prohibere et quedam mala permitttere: et actores eorum punire: secundum quod preuidet expedire ordinationi bonorum in finem.

¶ Predestinatio vero est prouidentia non respectu quorumcumque futurorum: sed respectu saluandorum in gluatia: et reprobatio est prouidentia respectu damnatorum interminabili pena. Sic ergo vides quod predestinatio est prouidentia: et prouidentia est prescientia: et prescientia est scientia: sed non conuertitur Et quia prescientia practica est respectu operandorum: vel permit. tendorum vel prohibendorum a presciente: ideo prouidentia et praedestinatio: et reprobatio que sunt due partes prouidentie includunt propositum voluntatis divinae: quamuis respectu aliorum concludat ipsum praedestinatio quam reprobatio: quia predestinatio includit propositum voluntatis diuine conferendi praedestinatis finalem gratiam et interminalem gloriam.

¶ Reprobatio vero includit propositum permittendi reprobatos permanere in obduraione finali: et retribuendi eis intermina bilem penam propter eorum iniquitatem finalem

¶ Propositum vero est actus volendi tam respectu futurorum agendorum quam permittendorum. Uult enim deus agere que agenda sunt: et permittere que permittenda sunt: quanuis enim deus non velit mala futura: vel tamen permittere quod siant: prout tamen propositum est de ratione electionis: non est nisi respectu saluandorum.

¶ Electio vero super propositum addit discretionem electi a suo contrario extendendo nomen contrarietatis ad illam differentiam que est inter bonos et malos: et inter magis bonos et minus bonos. Deus enim meliores elegit ad aliquem gradum glarie: ad quem alios non elegit. Et sic patet quod propositum et electio formaliter dicunt actus voluntatis et secundum rationem intelligendi praesupponunt cognitionem in intellectu proponibile vel eligibile simpliciter ostendentem non determinantem voluntatem ad sic proponendum vel eligendum.

¶ Dispositio vero formaliter videtur dicere coniunctim propositum et cognitionem.

PrevBack to TopNext