Articulus 4
Articulus 4
Quaestio 1
Utrum volatilia et natatiliaa debuerunt fieri una die
Quaestio I PRimo ostendo quod volatilia et natatilia non debuerunt fieri vna die: quia volatilia sunt ad ornatum aeris: natatilia ad ornatum aque. Gradientia ad ornatum terre: et sicut differt terra ab aqua: ita aqua ab aere: ergo cum natatilia non fuerint eodem die facta cum gradientibus: videtur quod non debuerunt eodem die fieri cum volatilibus.
¶ Item si natatilia et volatilia eodem die fuerunt facta: quia aqua et aer eodem die facta fuerunt: pari ratione gradientia eodem die fieri debuissent quia etiam terra cum aqua tertio die fuit facta. Non videtur ergo ratio: quare natatilia et volatilia eodem die facta fuerunt.
Contra magis differt homo ab animalibus aliis gradientibus: quam natatilia a volatilibus. Sed homo et animalia gradientia eodem die facta fuerunt: scilicet die. 6. Ergo est natatius et volatilia debuerunt fieri vno die.
Respondeo quod natatilia et volatilia debuerunt fieri vno die: et facta sunt: scilicet die quinto. Sicut enim eodem die factus est totus ornatus transparentis nature luminose scilicet die quarto: ita eodem die debuit fieri totus ornatus transparentis nature non luminose scilicet die quinto hoc est aeris et aque et vno die debuit fieri totus ornatus nature opace scilicet terre. Et ideo homo et alia animalia gradientia debuerunt fieri vno die scilicet die septio.
¶ Preterea alia est congruitas factionis volatilium et natatilium die vno: quia pars aeris: que ornatur volatilibus aqueis vaporibus commixta est. Unde Aug. 3. super Gen. longe post principium. Spiritus dei qui scribeti aderat ex aquis dicit producta volatilia. Aquarum enim natura bipartitum locum fortita est. Inferiorem scilicet in vnda labili. Superiorem vero in aura flabili. Illum deputatum natantibus istum volatilibus.