Text List

Articulus 5

Articulus 5

Distinciio.

COnsequenter queritur de quinto principali.

¶ Et circa hoc queruntur. 2.

¶ Primo vtrum perhuius sacramenti susceptionem peccata remittantur.

¶ Secundo vtrum virtutes augeantur.

Quaestio 1

Quaeod I.

PRimo ostendo quod per huius sacramenti susceptionem peccata non remittuntur: quia non mortalia: cum suscipiens in peccato mortali iudicium sibi manducet et bibat secundum apstolum prima ad Cor. 11. Nec venialia: quia qua ratione remitteretur vnum: omnia remitterentur eadem ratione: et sic homo post sacramenti susceptionem vere posset dicere se non habere peccatum quodcumque quod est contra beatum Io. prima ca. sua. c. 1. et eccle. nono. Homo ignorat an amore vel odiodignus sit: ergo per huius sacramenti susceptionem non remittuntur peccata.

¶ Item aut homo accedit contritus aut non: si sic: antequam sacramentum recipiat remissa sunt sibi peccata virtute contritionis: si non recipiendo peccat: ergo per susceptionem huius sacramenti nullo modo remittuntur peccata.

¶ Item per hoc sacramentum non remittuntur ea que impediunt sacramenti effectum: sed quodiem peccatum impedit huius sacramentieffectum: quia peccatum mortale impedit gratie susceptionem: peccatum veniale minuit charitatis feruorem: ergo per huius sacramenti susceptionem nulla remittuntur peccata.

Contra. Inno de offi. mis. parte. 3. c. vit. Eucharistia si digne sumatur a malo liberat et conseruat in bono: venialia delet: et cauet mortalia.

¶ Item Grego. in collecta: Sit ablutio scelerum: sit fortitudo fragilium.

Respondeo quod principalis effectus huius sacrament iam vnitum corpori christi mystico per charitatem plus vnire et incorporare: et quia augmentum vnionis venialia impediunt aliquo modo: inquantum scilicet minuunt charitatis feruorem: ideo ex consequenti per susceptionem huius sacramenti venialia remittuntur: nec opetet quod omnia sed secundum suscipientis dispositionem: aliquando etiam remittuntur morta lia: cum scilicet existens in peccato mortali non credit se habere peccatum mortale: non quia omisit diligentem conscientie examinationem: sed quia non potest homo de lege communi certus esse vtrum peniteat digne: vt superius habitum est di. 9. in illa quaestione: vtrum existens in peccato mortali peccet mortaliter suscipiendo hoc sacramentum: et sic patet quod quamuis principalis effectus huius sacramenti sit vnitum corpori mystico amplius vnire: tamen aliquando per charitatem vnit non prius vnitum.

Ad primum in oppositum dicendum quod quamuis non remittat mortalia communiter: tamen remittit in casu predicto. Est etiam homo aliquando magis dispositus ad hoc vt sibi remittantur quedam venialia quam alia.

¶ Ad secundum dicendum quod homo aliquando accedit non contritus contritione formata: sed attritus de aliquo mortali peccato: et quandoque illa attritio post susceptionem sacramentum formatur: et sic quandoque per susceptionem huius sacramenti peccatum mortale remittitur. Uenialia autem quia simul stare possunt cum gratia remitti possunt per sacramenti susceptionem sine aliquo actuali motu poenitentie speciali: dum tamen homo actu illi peccato non inhereat: nunquam enim peccatum remittitur quandiu voluntas ei actualiter inheret.

¶ Ad tertium dicendum: quod quamuis per huius sacramenti susceptionem non remittantur ea: que totaliter prohibet sacramenti effectum: remittuntur tamen aliqua effectum sacramenti in aliquo minuunt: huiusmodi autem sunt peccata venialia: qui enim sine omni peccato veniali accederet: accederet melius dispositus quam accedens cum veniali: et sic maiorem sacramenti effectum susciperet.

Quaestio 2

Questio. II.

SEcundo quaeritur vtrum virtutes augeantur per susceptionem huius sacramenti.

¶ Respondeo quod sicut per nutrimentum corporale restauratur deperditum: et deducitur indiuiduum ad quantitatem perfectam: sic per istud sacramentum quod est nutrimentum anime spirituale restauratur illud quod perdit anima per peccatum veniale in hoc quod pehuius susceptionem peccata venialia remittuntur: et augetur charitas in suscipiente: et quia charitas est aliarum virtutum forma vt videri potest exlib. 3. distin. 23 in illa questione: vtrum charitas sit fidei forma: ideo per augmentum charitatis anime virtutes augentur: vel quantum ad essentiam: vel quantum ad perfectiorem modum existendi in subiecto: vel quantum ad perfectionem actus: seu quamtum ad omnia ista simul: quod probabilius est: vnde Inno. de offi. mis. parte. 3. c. vlt. Per huius sactamenti virtutem vniuerse virtutes augentur: et omnium gratiarum fructus exuberant. onsequenter queritur de sexte principali.

PrevBack to TopNext