Articulus 5
Articulus 5
Quaestio 1
E primam quaestionem respondeo: quod illa cul confessor reuelauit confessionem alicuius tenetur illam celare si sciat quod ille qui hoc sibi dixit nesciebat illud nisi per confessionem. Quicquid enim homo scit per sacramentalem confessionem: siue immediate siue mediate celare tenetur: quamuis ad celandum fortius obligetur ille qui hoc scitper confessionem immediate quam ille qui hoc scit per confessionem mediate: sed ille cui confessor reuelauit confessionem scit peccata penitentis per confessione mediate: ille ergo celare tenetur.
¶ Preterea: qui iuuat ad promouendum crimen quod alius inchoauit: participat cum eco in crimine: sed iste qui confessionem reuelat diffamationem penitentis inchoat: ille cui confessio reuelata est: si vlterius eam manifestat diffamationem promouet penitentis: talis ergo particeps esset in crimine cum illo qui sibi reuelauit penitentis confessionem: tenetur ergo eam celare. quia tenetur non participare in crimine.
¶ Preterea: reuelans alicui confessionem: dat de facto illi potestatem vt loqui possit aliis de peccatis penitenti: cuius confessionem reuelauit: quamuis autem illam potestatem contulerit de fctomo: eam tamen de iure conferre non potuit: sed nulli licitum est vti potestatem sibi concessa ab aliquo de facto: qui eam sibi dare non potuit de iure: ergo illi cui illa confessio reuelata est: illicitum est vlterius loqu de illa confessione. Unde praelato praecipienti sibi vt dicat ei si scit aliquod malum de illa persona: cuius confessio sibi reuelata est: non debet sibi dicere illud quod sibi dictum est a confessionis reuelatore:
Quaestio 2
AD secundam quaestionem respondes quod expressio persone: aut est necessaria ad expressionem peccatorum: aut non. Sed sic: tenetur eam expriemere confessori. Unde mulieri cum qui concubuit fr eius non sufficeret dicem quod vnus vir concubuit cum ea: sed deberet exprmere quod ille est ftreius: et si non hebeat nisi vnum frem: tunc scit sacerdos quis est ille: et si est religiosus debet exprimen quod est religiosus: et si est laicnusa et est coniugatus debet exprimen quod est coniugatus: et sic de aliis. Si autem expressio persone non est necia ad expressionem quantitatis peccati: tunc distinguo: quia aut est vtilis ad correctionem illius vel praeseruationem a recidiuo: aut non: si sic: tunc credo openitens bene facit. si extra confessionem dicit alicui persone quae illipeccatori possit et velit prodesse et non obesse: sed pro illa causa nominare ipsum in confessione non expedit nec oet: quia per talem nominationem confessor non posset procedem ad correctionem illius. Si autem illa nominatio non est vtilis ad illius correctionem: tunc subdistinguo: quia aut potest esse vtilis ad praeseruandum penitentem a recidiuo: aut non: si sic: tunc bonum est: et expedit penitenti quod illam personam exprimat confessori: potest enim contingem quod confessor per cognitionem persone sciret iniungem penitenti poenitentiam talem: et talia dare documta: et tales facem monitiones: per que melius et secretius penitens poterit praeseruari a recidiuo. Si autem nominatio persone non est vtilis ad magnitudis peccati expressionem: nec ad eius correctionem: nec ad praeseruandum a recidiuo penitentem: tunc credo quod penitens teneatur illam personam celare: quilibet enim tenetur non aggenerare malam opinionem de proximo suo in corde alterius sine rationabili et vtili causa.
Quaestio 3
Ad Tertiam quaestionem respondeo quod aut penitens manifestando poenitentiam sibi iniunctam a confessore faceret praeiudicium fame proprie absque aliqui vtilitate. Aut faceret praeiudicium confessori: quia forte talem iniunxit poenitentiam: pro quae si sciretur eam iniuxisse incurreret alicuius vel aliquorum maliuolentiam: vtpote quia iniunxit mulieri vt abstineat a familiaritate alicn viri: cuius familiaritas erat sue castitati periculosa: vel iniunxit aliquid aliud pro quo aliqua offenderentur contra confessorem: si hoc scirent. Aut penitens manifestando suam poenitentiam nec fame proprie: nec confesso ri: nec alicui praeiudicium generaret.
¶ In casu primo penitens tenetur suam poenitentiam celare: quilibet enim tenetur suam famam scienter non lede re sine aliqua vtilitate. iux illud Sapienti. Eccls. 41. Curam habede bono nomine.
Quaestio 4
Ad quartam quaestionem dicentum quod sigillum confessionis: et sigillum secreti: accipiendo sigillum secreti in generali: se habent sic superius et inferius. Sigillum enim confessionis est sigillum se creti: sed non omne sigillum secreti est sigillum confessionis. cum enim vnus ab alio petit consilium: et de illo bona fide sibi consulit recommendans sibi vt hoc celet: vel personam: qui hoc consuluit non nominet: ille ergo consilium petiuit obligatur ad celandum per sigillum secreti: quod tamen non est sigillum confessionis: et quamuis frangens quodlibet sigillorum istorum mortaliter peccet: et crimen proditionis incurrat: tamen multo grauius peccat frangens sigillum confessionis quam sigillum secreti frangens: quod est distinctu contra sigillum confessionis. Nec existimandum quod homo reuelans illud quod dictum est sibi soli vnquam frangat sigillum secreti: nisi ille qui hoc sibi dixit adiunxerit. Ego trado tibi hoc sub secreto: et alius sic recipit: quia si homo ab alio consilium petit: et illa bona fidesibi consulit in secreto: quamuis consulens non aduertat dicem illi quod sibi non consuleret nisi consilium recipiat in secreto: tamen ille cui consilium datum est si videat materiam talem quod ex reuelatione persone consulentis persona consulens notabile detrimtum incurreret et reuelet: crimen proditionis incurrit: et secreti sigillum frangit: quia mam et natura negocii requirunt quod ille cui fidele consilium datum est personam consulentem in casu peredicto sub secreto tenere debet: minus tamen peccaret ceteris paribus: quam si consulens expresse sibi sub secreto tradidisset: et ille ad tenendum hoc sub secreto seexpresse obligasset: ille etiam a quo petitum est consilium hoc quod sibi propusuit consilium petens sub secreto tenere debet.