Articulus 2
Articulus 2
Quaestio 1
PRimo ostendo quod aliqua peccata venialia post hanc vitam non remittuntur quantum ad culpam. Hugo 2 libro de sacr. parte. 15 c. 13. emo speret quod hic neglexit: cum obierit apud dominum promereri.
¶ Item facilius est peccare: quam a peccato resurgere: sed anime recedentes a corporibus cum charitate amplius non possunt peccare: ergo nec a peccato veniali resurgere.
¶ Item Dam. libro 2. c. 4. Quod est hominibus mors: hoc est angelis casus: quia post casum non est angelis poenitentia: ergo a simili nec animabus separatis.
Contra. peccatum veniale simul potest stare cum charitate: ergo potest esse quod anima recedat a corpore cum vtroque: aut ergo illa anima in perpetuum carebit vita glorie quod esset iniustum: aut remittetur illud peccatum veniale.
Respondeo quod sicut dicit magister huius di. c. 3. aliqua peccata venialia remittuntur post hanc vitam: non tantum quantum ad penam: quia sic etiam remittuntur mortalia multa: inquantum postquam in hac vita remissa sunt quantum ad culpam: pena eis debita soluitur in purgatorio: sed etiam quantum ad culpam: non sic intelligendo quod sine penitentia per ignem purgatorium consumantur: sicut per ignem consumitargenti rubigo: sed quia per penam iuuantur anime ad penitendum de venialibus: de quibus in hac vita non penituerunt: et per charitatem: cum qua a corporibus recesserunt earum poenitentia formatur et acceptatur: et sic veniales culpe eis remittuntur.
¶ Unde opinio dicentium animas non posse recedere a corporibus cum charitate et aliquo peccato veniali simul: quia vt ipsi dicunt quod omne peccatum de quo homo non penitet ante egressum anime a corpore in ipso egressu sit mortale: non idem in numero: sed quia non penitens in statu tali de omni peccato tam mortaliquam veniali saltem in generali mortale contemptum incurrit: falsa est: potest enim contingere quod homo in charitate existens obdormiat in aliquo peccato veniali: de quo numquam penituit: nec in speciali nec in generali: et quod sic dormiens moriatur: cum ergo in dormiendo homo nullum mortale contemptum possit incurrere: planum est animam istius a corpore recedere cum charitate: et veniali peccato simul.
¶ Preterea cum veniale peccatum simul stare possit cum charitate: si moriens vsum libe. aritri habens ex carnis fragilitate: si non penitens de aliquo veniali peccato: vere tamen penitens de omni mortali peccato: non video rationem quare talis debeat incurrere contemptum mortale: cum non adhereat alicui rei includenti auersionem a deo: nec corrumpenti formale principium spiritualis vite: quod est charitas.
Ad primum in oppositum dicendum: quod ibi Hugo loquitur de moriente in mortali peccato: talis enim hoc non meruit vt digne possit postea penitere: sed anima recedens cum charitate et aliquo peccato veniali simul hoc meruit: vt post hanc vitam de illo peccato digne penitere possit.
¶ Ad secundum cum dicitur quod facilius est peccare quam a peccato resurgere. etc. dico quod de mortali peccato verum est tam in hac vita quam in alia: quia in hac vita a tali peccato resurgere est difficile: in alia est impossibile. Sed non sic dicendum de veniali peccato: quamuis enim in hac vita facilius sit venialiter peccare: quam de veniali peccato vere penitere: non tamen sic dicendum est post hanc vitam per comparationem ad animam: que a corpore recedit cum charitate: sicut enim illa quae sine charitate recedit potest male velle: et de mala voluntate digne penitere non potest: sic per contrarium ista non potest male velle: et de innordinato actu voluntatis veniali tamen quem habuit in hac vita digne penitere potest
Quaestio 3
Tertio queritur vtrum aliquod peccatum veniale puniatur eterna pena. Et videtur quod non. Sicut se habet culpa ad culpam: ita pena ad penam: sed culpa mortalis in infinitum excedit venialem: ergo pena sibi debita excedit penam peccato veniali debitam in infinitum: non intensiue: quia omnis pena est finita intensiue: ergo in duratione: sed secundum Philo. 8. physi. Omne minus infinito est finitum: ergo nullum veniale peccatum punitur eterna pena.
¶ Item post hanc vitam proequali peccato non punitur vnus magis quam alius: quia sicut dicitur actuum 10 non est personarum acceptor deus: sed anime recedentes cum charitate: et cum venialibus peccatis simul non puniuntur pro illis venialibus pena eterna: ergo similiter nec anime recedentes sine charitate. Nulla ergo anima propeccato veniali punitur pena eterna.
Contra vt superius ostensum est distin. 16 peccatum veniale adiunctum cum mortali: remittinon potest sine mortali: sed peccatum mortale in alia vita non potest remitti: ergo nec veniale adiunctum mortali: sed durante culpa durabit pena: ergo pro veniali adiuncto mortali puniuntur anime damnate pena eterna.
Respondeo quod nulli peccato veniali per se debetur pena eterna: quia simul potest stare cum formali principio spiritualis vite: quod est charitas. Unde ab eterno bono non separat: quamuis ad talem separationem disponat: per accidens tamen multa peccata venialia puniuntur eterna pena eo quod sunt in subiecto carente charitate: et inactu: et in potentia: sine qua nullum potest remitti peccatum: et ideo quia diuina iustitia exigit vt manente culpa maneat pena: eorum pena est eterna. Unde talia venialia proprie loquendo ligno: feno: stipule non comparantur.
¶ Aliqui tamen dicunt quod deus potest a damnato extorquere totam penam suis peccatis venialibus debitam sine remissione cuiuslibet culpe: vnde dicunt quod veniale: nec per se: nec per accidens punietur pena eterna a iudice inflicta: quia pena quae est in remorsu conscientie oportet durare durante culpa: neque potest dici quod damnati soluant penam suis peccatis venialibus debitam: seu quod satisfaciant. sicut nec in hac vita obligatus ad aliquam penam: quam malis gratibus eius iudex iuste extorquet ab eo: potest dici soluere illam penam vel satisfacere.
¶ Sed hec opinioest contra communem doctorum opinionem: et etiam contra rationem: quia cum deus penam non acceptet: nisi acceptet sustinentem penam: sicut nec opera bona: nisi operantem acceptet: quamdiu patiens penam deo acceptus non est: pena sua non est deo accepta: tanquam sibi satisfactoria: quia non est sibi accepta per comparationem ad sustinentem: quamuis sibi sit accepta per comparationem ad seipsum iuste eam peccatori infligentem: hoc est dictu: quod accepta est deo sub ratione qua iusta est: et quamdiu pena illius quae peccauit non est digna acceptari a iudice vt satisfactoria in toto nec in parte: semper peccator remanet debitor pene.
Quaestio 4
¶ Respondeo quod secundum sententiam magistri huius di. c. 1. per lignum: senum: et stipulam intelliguntur venialia peccata per quandam similitudinem: quia venialia in eodem subiecto cum charitate existentia possunt per igne purgatorii et spiritualem ignem charitatis dilectionis consumi: sicut lignum: senum: et stipula consumuntur per ignem: et quia tardius consumitur lignum quam fenum: et fenum quam stipula: ideo per lignum significantur venialia grauiora: per senum media: per stipulam minora: huic concordat glo. 1. Cor. 3. sut illud verbum: lignum: fenum: stipulam: dicens. Lignum: senum: stipulam edificant qui et si aliena non rapiunt: rebus tamen infirmitati concessis aliqua dilectione: supple obliqua inherent: qui secundum suos amandi hoc modos: diutius vt lignum: vel minus: vt senum: vel minimum vt stipula ignem sustinebunt: et qui hec deo non preponunt salui erunt per fundamentum: qui vero hec deo preponunt non superedificant: sed de struunt fundamentum.