Text List

Articulus 2

Articulus 2

Distinctio

Consequenter queritur de secundo principali.

¶ Et circa hoc queruntur quatuor.

¶ Primo vtrum hoc sacramentum ante prandium debeat confici.

¶ Secundo vtrum deficiente vno sacerdote in ministrando ministerium per sacerdotem alium debeat suppleri.

¶ Tertio vtrum hoc sacramentum a ieiunis solum debeat sumi.

¶ Quarto vtrum licitum sit statim comedere post susceptionem aius sacramenti.

Quaestio 1

Quaestio.

PRimo ostendo quod hoc sacramentum non debeat confici ante prandium: sed post cenam. In operando enim debemus nos conformare christo tamquam exemplari. iuxta illud Exodi. a5. Inspice et fac secundum exemplar: quod tibi in monte monstratum est. Sed christus hoc sacramentum post cenam confecit: ergo et a nobis debet confici post cenam.

¶ Item hoc sacramentum est memoriale passionis christi: sed expressius representat causs confectum post cenam quam ante prandium. quia passio christi quasi statim post cenam incepit: ergo post cenam debet confici.

Contra. 7. q. 1. mihi. nullus post cibum potumque quemlibet minimum sumptum missas facerepresumat: sed hoc sacramentum non debet confici nisi in missa: ergo non debet confici post cenam: sed ante prandium.

Respondeo quod hoc sacramentum non debet confici potest cenam: sed ante prandium propter maiorem sobrietatem ministri: et maiorem reuerentiam sacramenti: et expressiorem representationem passionis christi: quanuis enim cito post cenam fuerit captus: tamen inter tertiam et sextam fuit crucifixus.

Ad primum in oppositum dicendum quod in operando debemus nos conformare christo in operibus in quibus a nobis voluit imitari: non in aliis. non enim: quia ambulanit super aquas debemus conari vt super aquas ambulemus. noluit autem a nobis imitariin conficiendo sacramentum eucharistie post cenam: quia fuit ratio quare bora illa fuit conueniens hoc sacramentum institui: que non conuenit ad hoc vt a nobis post cenam debeat confici.

¶ Ad secundum dicendum quod minor est falsa: vt patet ex dictis in corpore questionis.

Quaestio 2

Quaestio II.

SEcundo queritur vtrum deficiente vno sacerdote in ministrando ministerium per sacerdotem alium deberet suppleri. Et videtur quod sic. 7. q. 1. Nibil. Censuimus conuenire: vt cum a sacerdotibus missarum tempore sacra myteria consecrantur: si egritudinis accidit cuiusset euentus quo ceptum nequeant consecrationis explere mysterium: sit licitum episcopo vel presbytero alteri consecrationem exequi cepti officii.

Contra myterium vnitatis non videtur debere perficinisi ab vno: sed hoc sacramentum est mysterium vnitatis: ergo non videtur debere perfici nisi ab vno.

Ad istam quaestionem dicunt aliquid quod si sciatur vbi primus sacerdos deficit: alius sacerdos ibi debet inchoare: et totum perficere. si vero nescitur vbi desierit a capite debet inchoare.

¶ Sed contra esto quod certum sit quod quando desitiam dixerat. hoc est: tunc secundum illam opinionem dealius sacerdos dicere corpus meum. et vltra procedere: quod absurdum est.

¶ Uidetur ergo mihi dicendum. ad questio nem quod si nesciatur vbi primus sacerdoo desierit: debet hostia cum reuerentia reseruari: quia nescitur vtrum sit consecrata vel non: et alia accepta hostia debet alius sacerdoo my¬ sterium a capite inchoare. Si autem certum esset primunsacerdotem antequam deficeret consecrasse corpus et sanguinem: credo quod alius sacerdos posset vbi ille defecit incipere: et missam perficere: nec opetet a capite in choare: et sic potest intelligi decretum ad partem primam allegatum. Si autem certum esset primum consecrasse corpus et non sanguinem: deberet alia hostia accipi: et totum a capite inc hoa ri: quia consecratio corporis et sanguinis ad vnum pertinet sacramentum: quod ab vno debet perfici: et hostia per primum sacerdotem consecrata: cum sub illa vere sit corpus christi: cum consecratio corporis consecrationem sanguinis non expectet: vt inferius ostendetur: deberet soleniter reseruari: aut per secundum sacerdotem sumi. Ad argumentum ad partem aliam dicendum quod mysterium vnitatis maxime consistit in confectione corporis et sanguinis: et hoc non nisi ab vno debet fieri. Sed quod vna missa a duobus sacerdotibus in casu necessitatis perficiatur non repugnat vnitati corporis mystici. Ut enim dicitur preallegato decreto: cum simus omnes in vnum in christo: nihil contrarium diuersitas personarum format: vbi efficatiam itatis vnitas fidei representat.

Quaestio 3

Quaestio III.

Tertio queritur vtrum sacramentum soluma ieiunis debeat sumi. Et videtur quod non de conse. di. prima. Sacramenta. Sacramenta altaris non nisi a ineiunis hominibus celebrentur: excepto vno die anniuersario quo cena domini celebratur: ergo illo die licet post cenam sumere hoc sacramentum.

¶ Item non est consuetum hoc sacramentum sumi a ieiunis nisi propter sobrietatem sumentis et reuerentiam sacramenti. Sed potus aquevel aliquid simile nec est contra sobrietatem suscipientis: nec contra reuerentiam sacramenti: ergo ab aliquo non ieiuno potest sumi.

Contra: de conse di. 2. Liqudo: et sumptum est ab Aug.¬ li I1. ad inqusitiones inanuarii sere eque distanter inter medium et finem: et recitat magister in littera huius di. c. 3. Placuit spiritui sancto vt in bonore tanti sacramenti prius mos christiani dominicum corpus intraret quam exteri cibi. ideo per vniuersum orbem mos iste seruatur.

Respondeo quod corpus christi non debet sumi niia ieiunis ieiunio nature: quod dicitur a priuatione cuiuslet alimenti: quo quis ieiunus dicitur quousque aliquem cibum vel potum sumpserit: etiam si postea in die pluries comesturus sit: et hoc institutum est et consuetum propter reuerentiam sacramenti. In casu tamen necessitatis iminente mortis periculo potest hoc sacramentum post cibos alios sumi: quia etiam si sacerdos ante missam lauat os suum ob sacramenti reuerentiam: et casu aliqua gutta intrauerit stomachum: non credo quod propter hoctenetur dimittere missam celebrare maxime in die solenni: quia hoc non videtur impedire dignam preparationem presbyteri: neque reuerentiam sacramenti: et de similibus simile iudicium habeatur. Nec est acquiescendum dicentibus quod illi qui post dictum matutinum in sero bibit non est licitum sequenti die celebrare nisi prius iterum dicto matutino. hoc enim non inuenitur statutum: sufficit enim quod digestum sit quod sumpsit in sero antequam celebret siue de nocte dormierit sine non. Si autem de die in mane ita modicum scienter accipiat quam digestum sit plenarie ante horam tertie: non tamen debet celebrare: quia sic obseruat consuetudo approbata: que est optima legum interpres: extra de consue. Cum dilectus.

Ad primum in oppositus dicendum quod ilud de cretum abrogatum est per alia capitula et per contrariam consuetudinem secundum apparatum ibidem.

¶ Ad secundum dicendum quod potus aque scienter sumptus et si non esset contra sumentis sobrietatem: esset tamen contra eius dignam preparationem: et contra sacramenti reuerentiam: ideo enim hoc sacramentum ante omnem cibum et potum debet sumi: vt ostendatur quod sumens hoc sacramentum rei contente in hoc sacramento super omnia debet vniri.

¶ Au¬ etoritas ad partem aliam intelligi debet casu necessitatis ex cepto.

Quaestio 4

Quaestio. IIII

QUarto queritur vtrum licitum sit statim comedere post sumptionem huius sacramenti. Et videtur quod non. de conse. di. 2. tribus. Qul residua corporis domini: que in sacrario sunt relicta consumunt: non statim ad accipsendos commnes cibos conueniant.

¶ Item. eo. ca. si mane dominica portio editur vsque ad sextam ieiunent ministri qui eam comsumpserunt. Et si tertia vel quarta hora acceperunt ieiunent vsque ad vesperum.

¶ Contrarium tenet consuetudo.

Respondeo quod potest sumptionem sacramenti eum charistie propter reuerentiam eiue que sibi est exhibenda: non tantum sumendo: sed iam sumptodebet suscipiens aliquantulum postea a cibis aliis abstine re: ne ille: sacre species: que quamdiu in forma remanent propria: corpus christi continent commisceantur cum illis: quia tamen cito ille species transmutantur: non oportet diu ab aliis cibis abstinere post huius sacramenti sumptionem.

¶ Ad auctoritates in oppositum dicendum quod intelligende sunt de debito honestatis non necessitatis.

PrevBack to TopNext