Circa litteram
Circa litteram
¶ Preterea velle mala malum esta Responsio intellectus intelligendo malum non conformatur rei: nisi secundum esse quod habet in anima: secundum autem illud esse mala non est. Uoluntas vero conformatur rei secundum esse quod habet extra animam. vbi potest esse bona vel mala. Sed hoc non sufficit. Intellectus enim per similitudinem rei aliquo modo conformatur ipsi rei existenti extra animam: aliter enim ipsam et suum esse reale non intelligeret: et ex consequenti in illam non ferretur voluntas.
¶ Alii dicunt quod si intellectus per similitudinem rei assimiletur ei: non tamen transformatur in eam: sicut voluntas transformatur in rem volitam: propter maiorem vim vnionis ex parte voluntatis quam ex parte intellius. Sed hoc non sufficit: quia per hoc non redditur ratio: quare intelligere malum non est malum: sed tantum quare non est ita magnum malum: sicut velle malum. Ideo potest dici quod quamuis voluntas feratur in rem intellectam: tamen quia ipsa res sub ratione qua bona non est obiectum intellectus: sed sub ratione qui ens vel vera: nec est obiectum voluntatis sub ratione qua vera: sed sub ratione qua bona: ideo actio intellectus respectu ipsius rei non dicitur bona: sed vera: et actio voluntatis respectu eiusdem: non dicitur vera: sed bomna. Sic dico quod malum est obiectum per accidens intellectus sub ratione quae oppositum enti vel vero: per cuius speciem ex conseqentiintelligitur. Et ita patet quod est obiectum intellectus sub ratione qua falsum. Est autem obiectum voluntatis per accidens sub ratione quae apparens bonum. Et ideo sicut voluntas in volendo malum non debet dici falsa secundum mala: ita intellectus intelligendo malum non debet dici malus: sed verus si intelligit sicut est: vel falsus si aliter iudicat quam est iudicandum: est enim de actibus secundum formalem rationem obiecti.
¶ Potest est dici quod per simplicem apprehensionem mali non determinatur intelligens: ad aliquam realem coniunctionem cum malo: per apprehensionem dictantem malum esse pro sequendum inclinatur apprehendens ad aliquam realem coniunctionem cum malo. Per velle malum determinatur ad realem coniunctionem cum malo: ita vt hanc realem coniunctionem exequatur si non assit impedimentum: quare hoc facem non audeat: vel valeat: et ideo primus actus trium istorum non est malus: sed secundus malus est et tertius peior.
¶ Superior scintilla rationis: quae est vt ait Hiero. in caym non potuit extingui. Huic concordat Aug. 22. de ci. ca. 24. dicens de homine lapso in peccatum per quem lapsum conparatus est pecoribus quod in eo non penitus extincta est quaedam velut scintilla rationis in quae factus est ad imaginem dei. Bonum semper vult et malum odit.
¶ Contra vt superius ostensum est voluntas naturalis et deliberatiua sunt vna pomus. Una autem potentia non potest simul moueri motibus oppositis: ergo cum aliquando velit homo deliberatiue malum: tunc non vult naturaliter bonum.
¶ Preterea appetitus sequitur cognitionem: sed non semper est homo in actu cognoscendi bonum: ergo non spernaturaliter appetit bonum.
¶ Responsio quod voluntas naturalis semper dicitur vellebonum: non quia semper velit bonum in actu: sicut bene concludit argumentum secundum. Sed quia semper vult bonum: vel in actu: vel in habitu.
¶ Primum tamen argumentum non bene procedit. Si enim valeret sequeretur quod in demonibus qua semper deliberatiue volunt aliquod malum voluntas nunquam vellet naturaliter bonum absolute seu in generali: quod superius declaratum est esse sulicintum. Dicendum ergo ad argumentum: quod homo simul naturaliter potest velle bonum et deliberatiue vellemalum: quia cum voluntas deliberatiua: nunquam possit vellemalum: nisi sub ratione alicuius boni velle naturaliter illud bonum sub quo illa ratio comprehenditur non est incompossibilis actus illi actui: in virtute enim naturalis amoris in actu vel in habitu respectu boni absolute mouet se voluntas ad alia velle: Unde Anselde casu dia. ca. 12. dicit quod per naturalem voluntatem mouet se qui libet ad alias voluntates. Ante gratiam: licet velit homo naturaliter bonum: non tamen absolute concedi oportet bonam habere voluntatem. Uelleenim naturale non est: ita completum velle quod sufficienter disponat hominem ad gratiam. Et praeterea nullo modo ante gratiam quodcumque velle potest esse bonum bonitate meritoria de condigno. Magis enim acceptat deus opus: propter acceptationem bonitatis illius operantis: quam econuerso Sicut enim habetur Gense. 4. prius respexit dominus ad Abel. Et postea ad munera eius. Ubi dicit glosa interlinealis quod oblatio placet ex munditia cfferentis. Illa autem munditia esse non potest: nisi per gratiam.
On this page