Articulus 3
Articulus 3
Quaestio 1
PRimo ostendo quod per confessionem naturalem non delentur peccata venialia: sine generali confessione possunt venialia remitti per contritionem: et sine contritione non possunt remitti per generalem confessionem: ergo non remittuntur per generalem confessionem: sed per contritionem.
¶ Item quandoque aliqua peccata venialia per generalem contritionem non remittuntur: vt sunt illa in quibus remanet voluntas habitualiter: sed ad remissionem venialium plus valet generalis contritio quam generalis confessio: ergo sunt aliqua peccata venialia quae per generalem confessionem non remittuntur.
¶ Item Io. in primam cano. c. I. Si dixerimus quod peccatum non habemus nos ipsos seducimus: et veritas in nobis non est: cum ergo multi faciant confessionem generalem mortalibus carentes: si per illam confessionem remitterentur venialia: tales omni peccato care rent: ergo per eam venialia non remittuntur.
Contra si per eam non remittuntur venialia multo minus mortalia: ergo frustra fieret cum per eam nullum peccantum remitteretur.
¶ Item potentior videtur ad remissionem peccatorum venialium gnaturalis confessio: quam aspersio aqua bedicte: vel epistalis bedictio: sed peccata venialia dicuntur remitti per aspersionem aquae bedicte. de consecr. di. 3. Aquam. et per episcopalem bedictionem. Unde decre. di. 28 Presbyterum: bedi ctio sacerdotis sanctificationis traditio est: ergo multo fortius per generalem confessionem.
Respondeo quod duplex est generalis confessio: quedam sacramentalis quae sit sacerdoti in occulto: quaedam non sacramentalis que sit in prima et completorio in publico. Prima est cum homo de peccatis venialibus sacerdoti confitetur in occulto de generibus singulorum: et non de singulis generum: et per hanc remittuntur venialia: et per modum meriti inquantum excitat motum voluntatis: et feruo rem charitatis: per quae sit venialium remissio: et ex vi sacramentilicet per absolutionem sacerdotis: per aliam autem non fit venialium remissio ex vi sacramenti: sed tantummodo per modum meriti: quod principaliter consistit in contritione ad quam habendam iuuatur homo per confessionem generalem et orationem sacerdotalem. Ratio autem quare ad remissionem venialium non est necessaria contritio specialis: nec confessio est: quia non auertunt a deo: et simul stant cum charitate: quod de mortalibus dici non potest.
Ad primum in oppositum dicendum: quod non plus concludit nisi quod principalius remittuntur per contritionem quam per generalem confessionem: et quod sine generali vel speciali contritione remiti non possunt per generalem confessionem: et hoc est verum: generalis tamen confessio iuuat ad illam contritionem habendam: et ad augendum iam habitam.
¶ Ad secundum dicendum: quod illa peccata venialia in quibus voluntas remanet habitualiter: non comprehenduntur sub generali contritione: et ideo neque per illam: neque per generalem confessionem remittuntur: sed tantum illa que voluntati displiceret: si ad memoriam hominis in speciali reducerentur.
¶ Ad tertium dicendum: quod non fuit intentio beati Io. negare hominem posse ese sine omni peccato per aliquod momentum temporis: sed quod ista vita sine peccato transigi non potest: nec homo sine aliquo peccato diu manere de lege communi.
¶ Primum argumentum ad partem aliam quamuis gratia conclusionis possit concedi: tamen ex vi forme non concludit: quia si faciens confessionem generalem de nullo peccato veniali contereretur: nec in generali nec in speciali: adhuc confessio generalis non fieret frustra: quamuis per eam nullum peccatum remitteretur: quia aliquam dispositionem faceret in homine ad contritionem.
Quaestio 3
Tertio queritur vtrum per confessionem generalem deleantur mortalia oblita. Et videtur quod non: quia homo de sua negligentia non debet commodum reportare: sed si homo purgaretur a peccatis per suam negligentiam oblitis per generalem confessionem: de sua negligentia commodum reportaret: quia si esset eorum memor: teneretur illa confiteri in speciali: ergo non remittuntur per confessionem generalem.
¶ Item per ea non remittuntur peccata per ignorantiam commissa: vt patet in fidelibus: ergo a simili nec oblita.
Contra ad quorum peccatorum remissionem non est necessaria contritio specialis sufficit confessio generalis: sed ad remissionem mortalium oblitorum non est necessaria contritio specialis: ergo ad hoc sufficit cum contritione confessio generalis.
Respondeo quod per confessionem generalem cum generali contritione remittuntur mortalia oblita: deus enim ab homine non requirit vltra illud quod potest: de oblitis autem quamdiu oblita sunt: homo in speciali non potest conteri: neque confiteri: tenetur tamen homo facere quod in se est secundum quod humana patitur fragilitas: vt omnia sua peccata mortalia ad memoriam in speciali reuocet: et si de oblitis postea memor fuerit: tenetur postea in speciali conteri: et confiteri. Nec intelligendum est quod ad remissionem mortalium oblitorum sufficiat generalis confessio: non sacramentalis: si homo habeat copiam sacerdotis et facultatem confitendi: quia his habitis tenetur de mortalibus oblitis generaliter confiteri: et a sacerdote recipere absolutionem.
Quaestio 4
QUarto queritur vtrum peccet confitens confitendo peccata quae non fecit. Et videtur quod non. decre. di. 5. Ad eius. Bonarum memtium est ibi culpas suas cognoscere: vbi culpa non est.
¶ Item sine peccato potest homo satisfacere pro peccato quod non fecit: vt superius habitum est: ergo a simili et confiteri de peccato quod non fecit.
¶ Item Aug. primo libro de ci. c. 21. Falsi testimonii: non minus reus est qui de seipso falsum fatetur: quam si aduersus proximum hoc faceret.
Respondeo quod confitens se fecisse peccatum quod non fecit: dupliciter peccat: tum quia conscientiam suam in hoc sacerdoti non manifestat: sed magis occultat: tum quia mentitur: quod sine peccato esse non potest. Unde magister huiu dist. c. penul. et est. 22. q. 2. Cum humilitatis. Cum humilitatis causa mentiris: si non eras peccator antequam mentireris: mentiendo efficeris quod euitaueras.