Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. Uel mox post carnis separationem: anima impassibilitate donata est etc. Et hec pars probabilior est: quod est anime sanctorum hominium: que nihil habent. purgabile mox post separationem a corpore impassibiles fiunt. Sibi tantum meruit quantum post martyrium tolerantiam: et bene dicitur quod tantum sibi meruit: quia per martyrii tolerantiam nobis aliquid meruit: quod ante nobis non meruerat scilicet ianue paradisi aperitionem Melior ipsius anima fieri non potuit quam ab initio sue conditionis extitit.

¶ Contra melior est anima impassibilis quam passibilis.

¶ Respondeo quod praedictum verbum intelligitur de substantialitate ipsius anime et de bonitate gratie: ex quo nequid simpliciter inferri: quod beatior fuerit.

¶ Contra impassibilitas est pars betitudinis.

¶ Respondeo quod impassibilitas magis videtur esse accidens beatitudini anime: quam pars eius cum btitudo anime essentialiter consistat in clara dei visione et perfecta eius dilectione: hoc autem plenius non habuit anima christi postquam fuit impassibilis quam ante. Nec tantum glariam impassibilitatis meruit: sed est donari sibi nomen quod est super omne nomen. hec postea magister sufficienter exponit. in eodem capitulo. In qua enim forma crucifixus est in ea exaltatus est.

¶ Contra exaltatio illa fuit vsque ad equalitatem patris: quod humane nature non conuenit.

¶ Respondeo quod illa exaltatio non sic intelligenda est: vt natura humana christi equalis patri fieret: quia hoc est impossibile: sed quod suit exaltata ad potiora bona paradisi: et et in hoc quod manifestatum est ipsam esse vnitam persone filii dei qui est equalis patri: ita quod homini christo conuenit nomen dei: quod ante erat scilicet secundum rem. Sed homo passibilis esse non potuit sicut fuit: et ad illam glutiam sine merito peruenire quod ideo dictum est: quia talis existens non poterat non mereri. Non enim christus homo esse potuit: in quo plenitudo virtutum et gratiae non fuit: shic videtur sentire magister quod natura humana non potuit assumi a filio dei: quin in ipsa esset plenitudo virtutum et gratiae: quia et si ordine naure prius potuisset assummi de potentia ab soluta: quam in ipsa esset plenitudo virtutum et gratie: tamen per ipsam assumptionem fuisset in ea tanta virtutum et gre plenitudo. Nec virtutes ei inesse potuerunt cilicio mortalitatis induto: quin per eas mereretur.

¶ Contra in paruulis baptizatis sunt virtutes: non tamen per eas merentur.

¶ Respondeo non est simile: quia illi non habent vsum liberi arbitrii: christus autem ab instanti conceptionis sue habuit liberi arbitrii vsum per mortem eius hoc nos adepti sumus scilicet redemptionem et filiorum glatie adoptionem hoc videtur confirmare illud quod in vltima quaestione est scilicet quod christus per suam passionem meruit nobis primam gratiam gratum facientem: quia adoptio gliefiliorum est per primam gratiam gratum facientem: quamuis per augumentum gratie perfectius filii fiant. Multo amplius est humiliatus amaritudinem mortis gustando quam ille Adam superbiit: quod sic declaratur: quia christus ab excellentia diuini tatis descendit ad penalem statum nature humane. Adam vero a statu innocentie voluit ascendere ad statum diuinitatis non essentialiter: sed participatiue appetendo dei aliquam participationem qui sibi non conueniebat simpliciter vel pro illo tempore: quo illam appetebat: vel quia propriam excellentiam plus dilexit quam diuinam. Saluari non possemus: nisi vni genitus filius dei pro nobis moreretur: quod est intelligendum per viam redemptionis et satisfactionis: quia secundum Ansel. 2 libro Cur deus homo capitulo. 2. Oportebat illum qui satisfacturus erat pro nobis esse hominem et deum. Uel potest dici quod et si alio modo deus potuisset nos liberare de potentia absoluta: non tamen per comparationem ad illam ordinationem: qua ab eterno sic nos ordinauerat liberare.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram