Text List

Articulus 7

Articulus 7

Di. VIII Onsequenter queritur de principali.

¶ Et circa hoc queruntur duo.

¶ Primo vtrum per poenitentiam possit remiterddun detrid.

¶ Sedo dte dee. possit rem itti tota pena de bita peccato.

Quaestio 1

Quaestio I

PRimo ostendo quod per poenitentiam non potest remitti quodcunque peccatum: illud per quod remittitur peccatum tante bonitatis debet esse quanta est malitia in peccato: sed malitia peccati est infinita: cum sit contra bonum infinitum: sed bonitas poenitentie nostre est finita: ergo per poenitentiam non potest remitti peccatum.

¶ Item omnis poenitentia aut est informis aut formata: sed per poenitentiam informen cum non sit digna non potest remitti peccatum nec per formatam: quia presupponit remissionem peccati: sicut introductio vnius forme praesupponit expulsionem forme contrarie. ergo per nullam penitentiam remittitur peccatum.

Contra Ee 1 Sir impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis: sequitur: omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor.

¶ Item magister in littera huius di. c. pentis. Talis est erga homines pietas dei: et parum post sequitur quod si ad summum perueniat aliquis malorum: et inde velit reuerti ad virtutis viam suscipit et libenter amplectitur.

Respondeo quo poenitentia potest accipi pro poenitentia informi aut formata per gratiam: et vtroque modo potest accipi pro heitu vel actu interiori vel exteriori: dico ergo quod poenitentiam informen siue accipiatur pro heieitu: siue pro actu interiori: siue exteriori: siue pro omnibus simul non potest remittipeccatum nisi dispositiue inquantum per ipsam disponitur homo ad suscipiendum gratiam dei per quam formaliter remittitur peccatum: specialius tamen disponit et directius ad peccati remissionem quam quaecunque alia virtus informis: quia omnia peccata in hoc conueniunt: quod vnumquodque est quaedam iniustitia contra iustitiam legis diuine: et poenitentia specialiter et directe disponit hominem ad hoc vt possit et velit pro illa iniuria debitam emendam facere cum adiutorio dei. Quomdo autem se habeat ad remissionem culpe penitentia formata inferius declarabitur.

Ad primum in oppositum dicendum: quod quamuis bonitas penitentie nostre sit finita: tamen virtus meriti christi sine quae per poenitentiam non possemus mereri remissionem peccati aliquo modo est infinita inquantum fuit meritum illius qui bonitatem habet infinitam.

¶ Ad secundum dicendum quod et si poenitentia informis non sit digna per se: tamen ipsa de congruo meretur suam formationem: et ex conseqenti peccatorum remissionem que duo christus meruit de condigno vnicuique penitenti fideliter facienti quod in se est: vt in 3 lib. visum est.

Quaestio 2

Questio II

SEcundo quaeritur vtrum per oenitentiam possit remitti tota pena peccato debita. Et videtur quod non: quia sap. 1 per que peccat quis per hoc et torquetur: ergo cum non tantum peccetur cordem: sed et ore et corpore: nunquam tantum potest homo penitere in cordequin sit debitor pene in corpore.

¶ Item quantumcumque perfecte homo peniteat: tamen confiteri tenetur: et poenitentiam iniunctam facere.

¶ Item per poenitentiam non potest remitti tota pena per peccatum contracta: ergo multo minus pena satisfactoria cum sit vtilior.

Contra latro per poenitentiam meruit totam remissionem pene peccatis suis debite: aliter non dixisset ei christus. Hodie mecum eris in paradiso.

¶ Item actus exterior acceptatur propter actum interiorem. Unde glo. super illud Gt ne 4. Respexit deus ad Abel. Mentem offerentis non oblulom attendit: que pfacet ex munditia offerentis: cum ergo per actum exteriorem possit remitti tota pena peccato debita: multo fortius hoc potest fieri per actu poenitente int riorem.

Respondeo quod non est dubium quin per poenitentiam ratione sui actus interioris et exterioris simul possit remitti tota pena peccato debita: vel vt melius dicam: exolui: tanta etiam potest esse intensio actus interioris quod per eius perfectionem et dolorem sensibilem causatum ex perfectione actus meretur penitens remissionem totius pene peccato debite: vel per equalentiam soluit totam penam peccato debitam: ita quod si post completum illius contritionis motum decederet nullam penam in purgatorio sustineret: hoc autem non conuenit cuilibet contritioni: quia non semper cum remittitur offensa re mittitur satisfactoria emenda.

Ad primum in oppositum dicendum: quod cum per mebra non peccetur nisi instrumentaliter: ita quod secundum Anselis de concep. virgina. c. 4. Quicquid faciunt totum imputandum est voluntati: illud verbum sap. intelligitur secundum congruitatem non necessitatem.

¶ Ad secundum dicendum: quod post quantacunque contritionem necessaria sit confessio: et alicuius operis exterioris expletio si facultas affuerit: hoc est propter oblationem praecepti: quia reconciliari debet peccator non tantum secundum iudicium dei: sed etiam secundum iudicium militantis ecclsie. Unde actus penitendi nec peccatum nec penam remittit nisi sit cum proposito confitendi: et iudicium ecclesie subeundi si facultas affuerit: quia aliter actus ille non esset sufficiens: neque esset contritio: quia contritio est actus penitendi formatus gatia.

¶ Ad tertium dicendum: quod poenitentia est remedium directe ad purgationem persone non nature nisi inquantum purgatio persone meretur purgationem corruptionis nature post hanc vitam recipiendam: iste autem pene que dicuntur contracte directe respiciunt naturam: pena autem satisfactoria directe respicit personam.

PrevBack to TopNext