Text List

Articulus 1

Articulus 1

CIrca primum queruntur duo¬

¶ Primo vtrum sit necessitatis debitum reddere.

¶ Secundo vtrum aliquando sit necessitatis exigere.

Quaestio 1

Quaestio I.

PRimo ostendo quod reddere debitum non sit necessitatis. qui scienter reddit se impotentem ad reddendum illud ad quod reddendum de necessitate tenetur: mortaliter peccat: sed maritus per ieiunia multa et vigilias et alios labores aliquando reddit se impotentem ad reddendum vxori carnale debitum: et tamen sic pro deo ieiunans non peccat. ergo reddere debitum non est necessitatis.

¶ Item magister huius distin. c. 4. et est. 33. q. 4. Sciatis. Sciatis quod quod cunque vxori debitum reddit vacare non potest orationi: nec carnes agniedere: sed nullus excluditur a perceptione corporis christi. quia facit illud quod facere est necessitatis. et go reddere debitum non est necessitatis.

Contra . orint. 7. Uxori vir debitum reddat. simliter autem et vxor viro. obseruatio autem apostolici precepti necessitatis est.

Respondeo quod reddere debitum est necessitatis: quia sicut dicit apostolus It Cori. 7. mulier sui corporis potestatem non habet sed vir: simili ter autem et vir corporis sui potestatem non habet sed mulier: sed necessitatis est non negare homini vsum licitum rei que de iure est in potestate sua. In casu tamen in quo vir non posset vxori debitum reddere salua incolumitate corporis proprii debitum reddere non teneretur: quia noluit deus virum obligari mulieri in his quae sunt contra rectam inclinationem nature: recta autem inclinatio nature istius hominis per prius est ad actum nutritiue: quo conseruatur proprium indiuiduum: quam ad actum generatiue qui ordinatur ad conseruationem speciei: nam prius sumit de nutrimento quod necessarium est indiuiduo: et superfluum reseruat ad actum generatione: et ideo homo non tenetur ad actum generatiue in notabile preiudicium incolumitatis corporis proprii.

Ad primum in oppositum dicendum quod maor veraest de illo qui se reddit impotentem modo illicito: sed ille qui se reddit impotentem ieiunando et orando intentione bona reddi se impotentem modo licito: si tamen rationabile fuerit obsequium suum. sic enim ieiunando non reddit se totaliter impotentem ad reddendum debitum quanuis minus potentem se reddat.

¶ Ad secundum dicendum quod minor est falsa: aliquando enim aliquid excludit a perceptione corporis Christi ad tempus: non quia sit peccatum: sed propter sacramenti reuerentiam.

Quaestio 2

Questio. II. SEcundo queritur vtrum aliquando sit necessitatis debitum exigere. Et videtur quod sic. debitum etiam si non exigatur: debet offerri. ergo quamuis. mulier non petat a viro carnale debitum: vir tamen tenetur offerre sibi.

¶ Item si infirmus medicinam salubrem non petat: tamen sibi debet a medico dari. ergo cum redditio carnalis debiti sit remedium contra peri culum incontinentie debet a viro reddi mulieri etiam non petenti: sed offerre non petenti est exigere.

Contra si exigere aliquando esset necessitatis: vtrex actioni renunciare non posset: sed vir se obligare potest ad non exigendum. ergo exigere non est necessitatis.

Respondeo quamuis necessitatis sit debitum reddere non tantum petenti expresse: sed etiam petenti per aliqua signa per que communiecturat alter coniunx suum coniugem affectare sibi carnale debitum reddi: tamen exigere proprie loquendo de actione nunquam est necessitatis: nullus enim tenetur vti iure suo quod pro se tantum introductum est: extra de regularibus. Ad apostolicam. Nec aliquis a suo debitore suum debitum repetere compellitur: nec debitum offerre si est tale debitum quod non debetur: si non petatur expresse vel tacite: cuiusmodi est carnale debitum. Eet sic patet solutio ad primum in oppositum.

¶ Ad secundum dicendum quod medicus non debet dare medicinam infirmo nisi aliquibus signis appareat ipsum medicina indigere: et ego concedo quod quando vir per aliqua signa probabilia perpendit vxorem suam desiderare debitum illud carnale sibi reddi: tenetur sibi reddere: aliter non: quia illud remedium est tale quod ad fornicationem vitandam illa mulier non indiget nisi desideret.

PrevBack to TopNext