Articulus 1
Articulus 1
Quaestio 1
PRimo ostendo quod poenitentia non sit virtus: nullum sacramentum est virtus: penitentia est vnum de. 7. sacramentis: ergo non est virtus.
¶ Item nulla virtus praesupponit esse vel fuisse malum in virtuoso: vnde etiam philosophus. 4. ethi. c. vlt. negat verecundiam esse virtutem: sed poenitentia presup¬ ponit fuisse peccatum in penitente: ergo non est virtus.
¶ Item secundum philosophum. 7. physi. Uirtus est dispositio perfecti ad optimund: sed poenitentia non est dispsitio perfecti sed imperfecti: ergo non est vrtus.
¶ Item secundum philosophum. 2. ethi. c. 3. Uirtus est circa bonum et difficile. Sed poenitentia est circa peccantum quod est malum: ergo non est virtus
Contra magister libro 2. di. 27. Ulirtus est bona qualitas mentis qua recte viuitur: et qua nullus male et illicite vtitur: sed hoc conuenit poenitentie: ergo est. virtus.
¶ Item secundum philosophum. 2. ethi. c. 5. Uirtus est habitus bonus qui habentem perficit: et opus eius bonum reddit: sed talis est habitus penitentie: ergo est virtus.
Respondeo quo penitentia. 4 modis potest ac cipi: Uno modo pro remedio contra mortale peccatum actuale per sacerdotes ministrato: et sic est facramentum: non virtus: et sic procedebat primum argumentum ad primam partem
¶ Alio modo pro habitu humilitante hominem ad penitendum sub debitis circunstantiis: et sic est virtus: vt concludunt due rationes ad partem secundam.
¶ Quarto modo pro dolore sensibili pro peccato commisso: qui si precedat actu penitendi ipsum promouet seu intendit. Si autem sequatur tanquam casatus ex illo: intentionem eius vel perfectionem ostendit: et sic non est virtus: sed passio.
¶ Ad probationem eius dicendum: quod philosophus non negat verecundiam esse virtutem: secundum quod accipitur pro habitu causato ex multotiens verecundari sub debitis circumstantiis: sed inquantum accipituper passione: est tamen passio bona inquantum prohibet peccare. Sed quia philosophus videtur negare verecundiam esse virtutem ctiam secundum quod accipitur pro hitu: ideo potest dici quod philosophus ibi loquitur de virtute cuius actus nihil vituperabile praesupponit esse vel fuisse in virtuoso: vel non repugnat cuicumque persectioni virtuosi.
Quaestio 2
SEcundo quaeritur vtrum penitentia sit generalis virtus. Et videtur quod sicvirtus opposita omni vitio est generalis: sed poenitentia est virtus opposita omni vitio: ergo est virtus generalis.
¶ Item actus poenitentie qui est detestari peccatum conuenit cuilibet virtuti: quia eiusdem virtutis est intendere bonum et detestari malum illi bono contrarium: sed specialis actus virtutis non conuenit cuiliet virtuti: ergo penitentia non est virtus specialis: sed generalis.
¶ Item virtus cuius act est circa obum cuiuslet virtutis est generalis: sed penitentia est huiusmodi: ergo est virtus generalis.
Contra virtus cuius actus non est generalisinios est virtus generalis: sed actus penitentie qui est detestari peccatum inquantum est expiabile per actum penitentis: virtus non est generalis: non enim conuenit cuilibet virtuti: ergo penitentia non est virtus generalis.
Respondeo quod virtutem esse generalem potest intelligi tripliter scilicet essentialiter: caufaliter et dispositiue.
¶ Primo modo est virtus generalis que predicatur de qualibet virtute: nec est distincta per essentiam a virtute aliqua: et hoc modo virtus generalis nihil aliud dicit quam quamlibet virtutem modo indeterminato: sicut genus importat quamlibet speciem modo indeterminato: et sic penitentia non est virtus generalis: est enim virtus per essentiam distincta ab omnti alia virtute.
¶ Secundo modo charitas virtus est generalis ad omnens alias virtutes inquantum habent completum esse virtutis: quia completio cuiusset habitus in esse virtutis est per charitatem: sicut per causam formalem.
¶ Ter¬ tio modo: poenitentia virtus est generalis: vt ente inferius ostendetur per poenitentiam disponitur homo ad susceptionem aliarum virtutu: distinctionem autem essentie eius cognoscere debemus per eius obm. quod quidam dicunt esse peccatum sub ratione qua dei offensiuum.
¶ Sed contra hoc arguitur sic: sicut charitatis est diligere deum: ita est eius odire offensamdei: eiusdem enim rationis est diligere aliquid: et odire eius contrarium: peccatum ergo sub ratione qua dei offensiuum non videtur esse penitentie obm.
¶ Uidetur ergo mihi dicendum quod prnitentie obiectum est proprium actuale peccatum sub ratione qua est transgressio diuine iegis vindicabilis et expiabilis ien actum ipsius penitentis: et quia sub hac ratione peccatum nullius alterius virtutis est obiectum: sequitur quod actus poenitentie est. essentiam distinctus ab actibus aliarum virtutum: et peni tentia a virtutibus aliis: distinctio enim virtutum innotescit nobis per actus: et actus per obiecta.
Ad primum in opposita dicendum: quod maior estr fatsa: vna enim virtus ab aliis per esser tiam distincta potest esse opposita cuilibet vitio sub vna ratione que in quolibet vitio reperitur: charitas enim opponitur cuilibet peccato mortali: inquantum quodlibet peccatum est contrarium summe bonitati: et penitentia cuilibet peccato inquantum est contra iustitiam diuine legis: et expiabile per actum penitentis.
¶ Ad secundum dicendum: quod detestari peccatum non conuenit cuiliet virtuti sub ratione qua conuenit penitentie: cuilibet enim alii virtuti conuenit detestari peccatum inquantum est contrarium illi speciali bono: ad quod inclinat virtus: poenitentia autem detestatur peccatum sub ratione alia: vt superius visum est.
¶ Ad tertium dicendum: quod maior non est veta: nisi intelligatur quod sit circa obm cuiuslibet virtutis: et sub illa speciali ratione sub qua respicitur a qualibet virtute: sed poenitentia non est circa obum cuiuslibet virtutis: sub alia enim ratione detestatur penitentia immoderatam delectatione quam temperantia: et etiam immoderatum timorem quam fortitudo: et sic de aliis.