Articulus 3
Articulus 3
Quaestio 1
Questo. PRimo ostendo quod non possunt tensum immutare. dicit enim philosophus primo de celi et mundio quod omne sensibile non est fensibile nisi per materiam: sed illis accidentibus non subest materia: ergo non sunt sensibilia.
¶ Item quamuis substantia intelligatur per speciem intelligibilem: tamen species intelligibilis sine substantia a nobis pro statu presenti non intelligitur: ergo a simili quamuis substantia corporea per speciem sensibilem sentiatur: tamen species sensibilis sine substantia corporea non sentitur.
Respondeo quod species in scramento altaris possunt sensum immutare: quamuis enim res non sit sensibilis nisi per materiam originaliter inquantum accidentia sensibilia non possunt educi per naturam nisi de potentia materie: tamen res non est sensibilis per materiam formaliter: nec etiam per substantialem formam: sed per accidentia sensibilia. Unde secundum auctorem libri de ortu scientiarum: substantia solo intellectu cognoscibilis est. Unde accidentia sunt que per se immutant sensum: substantia autem non est sensibilis nisi per accidens: et ideo quamuis per naturam non possent ista accidentia esse sine substantia tamen ipsa esse sine substantia non aufert eis operationem per se eis debitam: quae operatio est immutare sensum. Ex dictis patet solutio ad poiecnitum in oppositum
¶ Ad secundum dicendum quod non est simile de forma intelligibili per comparationem ad nostrum intellectum: et de sensibili per comparationem ad nostrum sensum: quia substantia directe est obm intellectus nostri: species autem intelligibilis non nisi per reflexionem: sed substantia non est obum sensus nostri nisi per accidens: ipsum autem accidens est obum per se: ipsa tamen specles que est similitudo informans sensum non sentitur: quamuis per ipsum sensibile sentiatur.
Quaestio 2
SEcundo queritur vtrum possint in aliquod corpus naturaliter agere. Et videtur quod non: accidentia non agunt nisi in virtute substantie: sed illis accidentibus non subest substantia: ergo in nullum corpus possunt naturaliter agere.
¶ Item agere praesupponit esse: et go a simili agere naturaliter presupponit esse naturaliter: sed accidentia non possunt naturaliter sine subslantia: ergo neque naturaliter agere.
¶ Item omnis actio naturaliter est per naturalem contactum secundum philosophum primo de generatione: sed species panis et vini in sacramento altaris: cum sint separate et materia: nullum corpus naturaliter tangere possunt: sed tantum modo mathematice: ergo in nullum corpus naturaliter agere possunt.
Contra philosophus primo de cei et muendi. Omni rei est virt aut vt agat: aut vt agatur in ea. Sed speciebus in sacramento altaris cum sint forme magis conuenit vtagant in aliud: quam vt agatur in eas: ergo siue possit agi in eas siue non: agere possunt in aliud.
Respondeo quod quamuis sit miraculum accidentia in sacramento altatis per se existere: tamen quod sic per se existentia operentur in aliud nouum miraculum noest: sicut cecum natum post miraculosam restitutionem visus videre nouum miraculum non est: sed naturale est: non enim intelligendum est sic accidentio operari in virtute substantiae: quod necessaria sit eis adiuam operationem aliqua virtus substantiae que non sit accidens: supposita eorum existentia: sed pro tanto hoc dicitur: quod non possunt operari nisi sint: et naturaliter non possunt esse nisi per substantiam: et quia ipsa accidentia sunt quedam virtutes substantie: et ideo quamuis eorum existentia siue substantia sit per supernaturalem potentiam: tamen sic existentia in aliud possunt naturaliter agere.
¶ Ad tertium dicendum quod minor est falsa: quamuis enim tactus dimensionum separatarum a materia: et a qualitatibus naturalibus actiuis et passiuis non sit naturalis: tamen tactus dimensionum separatatum a materia: et non a naturali aptitudine existendi in materia: neque a qualitatibus naturalibus actiuis et passiuis quales sunt dimensiones panis et vini in sacramento altaris est naturalis.