Articulus 5
Articulus 5
Quaestio 1
PRimo ostendo quod licitum est celebrare nuptias omni tempore. matrimonium cum sit sacramentum celebrari potest tempore sacro: et constat quod celebrari potest tempore non sacro: cum ergo omne tempus sit sacrum vel non sacrum: licitum est matrimonium omnitempore celebrare.
¶ Item quandocumque licitus est effectus licita est causa: sed redditio carnalis debiti quae est effectus celebrationis nuptiarum licita est omni tempore: ergo et celebratio nuptiarum.
Contra. dicit magister huius distin. c. vlti. et est. 33 q. 4. Non opetet 2o non opetet a septuagesima vsque ad octauam pasce: et tribus hebdomadibus ante festiuitatem scienti Ioan. baptiste. non immediate precedentibus festum predictum: sed incipiendo a tertia die ante ascensionem vsque ad octauas pentecostes secundum sententiam apparatus ibidem: et ab aduentum domini vsque ad epiphaniam nuptias celebrare.
Respondeo quod aliqua tempora sunt in quibus non est licitum nuptias celebrare que determinata sunt in argumento ad partem secundam: quia in illis temporibus debent fideles plusquam altero tempore spiritualibus intendere: maxime: quia in tribus festiuitatibus maximis quae contingunt temporibus illis consueuerunt communicare fideles. per solem nem autem nuptiarum celebrationem propter festa que ibi siunt: animi multum a spiritualibus retrahuntur. Illis tamen temporibus vt quidam dicunt licitum est nisi contradicat patrie consuetudo matrimonium manifeste contrahere per simplicem animorum consensum sine soleni benedictione et traductione ad cohabitandum: extra de feriis. Capellanus: sed expressius in glo. cui concordant Goffi. et Ray. quia sic matrimonium contrahere non ita prohibet animum spiritualibus intendere sicut celebratio nuptiarum quae solenem bendictionem comprehendit et traductionem ad cohabitandum. Hostiensis autem sentire videtur in summa quod tam consensus quam solennitas supradictis diebus interdicutur. dicit enim sic. Ego puto quod hodie et consensus et solennitas interdicantur. nam illis diebus non interponit ecclesia auctoritatem suam: sicut de facto seruare videmus: nec sine auctoritate ecclesie est matrimonium contrahendum. alias penam habet et clandestinum iudicatur: licet matrimonium teneat si contrahatur.
Quaestio 2
SEcundo queritur vtrum matrimonium conctum prohibito tempore ab ecclesia sit separandum. Et videtur quod sic. dicit magister huius distin. cap. vltimo et est. 33. q. 4. non oportet. secundo quod tale matrimonium separetur.
Contra extra de matrimonio contra interdictum ecclesieconcto. Ex litteris. dicitur de quodam quie contraxit contra interdictum ecclesie quod sie contra interdictum ecclesie ad secunda vota transire non debuerit: non est tamen conueniens vt obid solum sacramentum coniugii dissoluatur.
Respondeo quod matrimonium sic conctum propter hoc separari non debet quo ad vinculum: nec quo ad thorum et cohabitatione simpliciter: sed ad tempus in penam eorum eo quod preceptum ecclesie contempserunt: extra de matrimonio contra interdictum ecclesie. c. 1. et de taliseparatione intelligitur auctoritas allegata ad primam partem. Auctoritas autem allegata ad partem secundam de perpetua feparatione intelligenda est supradicta enim ecclesie prohibitio non est cum statuto irritante illud quod in contrarium agitur.