Articulus 7
Articulus 7
Quaestio 1
Quaestio I PRimo ostendo quod fides non sit certior quam scientia: quia ille habitus cognitiuus quo fides roboratur certior est fide: sed secundum Aug. 14. de tri. c. I. Fides scientia roboratur. ergo scientia certior est fide.
¶ Item scientia determinat intellectum ad assentiendum de necessitate rei scite: sed fides non determinat intellectum ad assentiendum de necessitate rei credite: ergo maior est certitudo in scientia quam in fide.
¶ Item certior est cognitio que habetur ex principiis per se notis quam illa que non est respectu principiorum per se notorum: nec habetur ex principiis per se notis: sed cognitio scientie habetur per principia per se nota: articuli autem fidei nec sunt principia per se nota: nec eos tenemus per aliqua principia per se nota. ergo certior est cognitio per scientiam quam per fidem.
Contra virtuosius est lumen in mediate a deo infusum quam acquisitum: sed ea que scimus: scimus per lumen acquisitum. fides autem qua credimus est lumen infusum. ergo est lumen virtuosius: et sed que in virtuosiori lumine cognoscuntur certius cognoscuntur. ergo certius cognoscuntur credita quam scita.
¶ Item certior sum de ista veritate: quod est quedam ciuitas que Roma vocatur: quam numquam vidi quam de ista veritate quod tres anguli trianguli sunt equales duobus rectis: et tamen primam certitudinem non habeo: nisi per credulitatem acquisitam ex auditu. Secundam auctoritatem habeo per scientiam. ergo certior est credulitas acquisita quam scientia: ergo multo fortior credulitas per fidem infusam que nobilior est.
Respondeo quod distinguendum est de certitudine. est enim quedam certitudo adhesionis in affectu: et certitudo cognitionis in intellectu. Primo modo loquendo de certitudine: certior est fides simpliciter quo ad fidelem quam quecumque scientia acquisita. Certitudo enim voluntatis est determinatio ipsius ad adherendum per amorem alicui veritati. fides autem inclinando magis de terminat affectum ad credendi actum et diligendum veritatem creditam quam quecumque scientia inclinet ipsum ad volendum actum sciendi et rem scitam.
¶ Loquendo autem de certitudine cognitionis ad hoc: distinguendum est. Et enim quedam certitudo simpliciter et quedam quo ad nos. Primo modo loquendo de certitudine. Certior est fides quam quecumque scientia acquisita. Ille enim habitus cognitiuus certior est qui firmius intellectu determinat ad assentiendum alicui veritati. Hoc autem simpliciter magis conuenit fidei quam cuicumque scientie acquisite: quia ratio qua intellectus per fidem assentit veritati: est veritas prima que omnium veritatum est certissima: scientia autem in assentiendo rei scite innititur humane rationi: que in comparabiliter minus est certa quam prima veritas.
¶ Loquendo autem de certitudine cognitionis quo ad nos: sic dicoque scientia habita per demonstrationem potissimam: que est per causam certior est quam fides: quia hoc modo ille habitus cognitiuus est certior qui intellectum determinat ad assentiendum veritati: quam plenius attingit. propter enim euidentiam in conparatione ad intellectum: intellectus autem noster per predictam scientiam plenius attingit ad rem scitam quam per fidem ad veritatem creditam: et sic loquendo de certitudine dicit Hugo. i. libro de sacramentis parte 10. c. 1. Siquis plenam ac generalem diffinitionem fidei assignare voluerit dicere potest fidem esse certitudinem animi de rebus absentibus supra opinionem: et infra scientiam constitutam.
Ad primum dicendum quod quamuis fides scientia roboretur: quo ad credentem: non tamen ex hoc sequitur quod scientia sit simpliciter certior fide: sed quo ad nos. Uel potest dici quod quamuis fides: et scientia simul magis certificent nos de re credita quam fides tantum: plus tamen ad certitudinem istam operatur fides per se quam faceret scientia per se.
¶ Ad tertium dicendum quod veritas que mouet ad assentiendum articulis fidei magis est per se nota simpliciter quam principia cognita in lumine naturalimouentia ad assentiendum conclusioni: vnde et ipsi articuli in relatione ad ipsam veritatem primam maiorem habent certitudinem simpliciter quam conclusio in relatione ad principium per se notum in lumine naturali quamuis quo ad nos de lege communi sit econtrario.
Ad primum ad partem aliam dicendum quod simpliciter virtuosius est lumen fidei ad de terminandum intellectum quam lumen scientie acquisite quamuis quo ad nos sit econtrario.
¶ Ad secundum dicendum quod de certitudine intellectus quo ad nos certiores sumus quod Roma est vel fuit quam de articulis fidei quamuis de certitudine simpliciter non fit ita. Ad plenum enim attingit intellectus noster ad videndum possibilitatem istius veritatis romam esse vel fuisse. hoc enim cognoscere non transcendit facultatem naturalis cognitionis: sed possibilitatem veritatis articulorum fidei ad plenum non attingit noster intellectus in hac via de lege communi. Et ideo facilius est determinare nostrum intellectum fortiter ad credendum romam esse vel fuisse quam ad articulos fidei credendum.
Quaestio 2
Quaestio II. SEcundo queritur: vtrum sides informis in homine sit acquisita vel infusa et videtur quod acquisita. Illud enim quod in nobis generatur per scientiam acquisitum est: sed secundum Augu. 9. de tri. c. I. Per scientiam fides gignitur: ergo acquiritur.
¶ Item illud ad quod attingimus per auditum acquirimus: sed sicut dicit apostolus. Ro. 10 fides ex auditu. ergo fidem acquirimus.
¶ Item vnus infidelis frequenter credit vnum articulum: et discredit plures alios: sed hoc non est per fidem in fusam: quia per illam creduntur omnes articuli. ergo est per acquisitionem: sed qua ratione potest acquiri crudelitas vnius articuli eadem ratione omnium. ergo credere potest aliquis omnes articulos fidei per aliquem habitum acquisitum.
¶ Item omnes virtutes que habentur per infusionem infunduntur paruulis in baptismo: sed ipsi non habent habitum fidei: quod docet ex perientia: quia cum fiunt adulti non essent prompti ad credendum articulos fidei nisi assuefierent ad actum credendi. ergo fides non est in homine per infusionem: sed per assuefactionem.
Contra ad ephe. 2. Dicit apostolus quod fides non est ex no vbis: sed donum dei est: si autem hoc intelligitur de fide informi habeo propositum si de formata cum vt ostensum est eadem fides in numero: primo possit esse informis et postea formata: adhuc habeo propositum.
¶ Item Augu. libro de predesti. sanctorum prope principium. Fidem qua christiani sumus: donum dei esse debemus ostendere: sed proprie dicitur donum dei: quod infusum est: ergo fides informis est per infusionem.
Respondeo quod fides: sine infor mis: siue formata est infusa. Ad credendum enim duorequiruntur scilicet quod articuli intellectui proponantur: et quod intellectus eis assentiat. Primum autem fieri non potest: nisi per diuinam reuelationem: mediate vel immediate: quia veritas in articulis contenta nostre naturalis cognitionis facultatem transcendit per reuelationem autem propositi fuerunt illi articuli quibusdam vt prophetis et apostolis: qui eos verbo vel scripto intellectibus aliorum proposuerunt. ad hoc autem vt intellectus eis assentiat: quamuis miraculum visum: vel persuadens ratio: posset ipsum aliqualiter ad hoc disponere: non tamen sufficere potest: absque interiori motore qui est deus mouens per habitum fidei intellectum ad assentiendum proposite veritati: sed veritati supernaturali non potest intellectus assentire innitendo prime veritati: nisi per motorem supernaturalem supernaturaliter mouentem: habitus ergo fidei est supernaturalis ad quod sequitur: quod sit in nobis per infusionem.
Ad primum in oppositum dicendum: quod pretanto sides dicitur generari per scientiam: quia per eam homo persuadetur ad credendum: et ita aliquo modo disponitur.
¶ Ad secundum dicendum quod fides dicitur esse ex auditum inquantum per verbum medite auditu proponuntur intellectui que credenda sunt: sed sic proponens habuit hoc: per reuelationem mediate: vel immediate
¶ Ad tertium dicendum quod illum articulum quemcredit aliquis infidelia: non credit eo modo: sicut fidelis: quia fidelis illum credit simpliciter inherendo prime veritati: infidelis autem non credit eum innitendo simpliciter prime veritati: quia cum prima veritas dictet omnes articulos esse credendos: omnes crederet explicite vel implicite: sed illum articulum credit innitendo principaliter proprie virtuti: vel alicui humane persuasioni: vel reuerentie alicuius doctoris sui: et si per huc modum aliquis crederet omnes articulos fidei: non propter hoc fidelis esset: quia non crederet eos: sicut per fidem debent credi.
¶ Ad quartum dixerunt quidam: quod habitus fidei non infunditur paruulis in baptismo: nisi infusa causa que est charitas. Unde non dicuntur fideles: quia tunc habeant fidei habitum: sed quia habeant eius causam: que est charitas: et quia susceperunt idei sacramentum. Hii enim dicunt fidem: que est virtus theologica esse quendam habitum intellectus causatum in ipso: per multotiens credere ad imperium voluntatis formate ex charitate: et ex charitate hoc imperantis: et dicunt pro tanto ipsum habitum dici infusum: quia causatur per imperium virtutis infuse. Sed hoc est contra communem opinionem doctorum: et etiam contra Augu. qui vult 22 de ci. dei. c. 6 quod fides precedit amorem ne in amando erret: quod non esset verum: si ex actu voluntatis charitate informato causaretur habitus fidei tanquam per causam imperantem: dicendum ergo aliter ad argumentum scilicet quod in baptismo paruulis insunditur habitus fidei: per quem cum veniunt a. d etatem adultam facilius assentiunt articulis fidei: cum eis proponuntur: quam non baptizati ceteris paribus.
Quaestio 3
Questio. III TErtio queritur vtrum fides in homine causet timores: et videtur quod non. Effectus non praecedit causam: sed timor praecedit fidem. Unde ecclesiastici. 2. Qui timetis dominum credite illi: ergo timor non est effectus fidei.
¶ Item idem non est cane contrariorum: sed timor: et spes: sunt contraria: quia spes est respectu futuri boni: timor respectu futuri mali: ergo cum fides generat spem secundum glosam. Marci. id est videtur quod non caust timorem.
¶ Item vnius habitus: non sunt plures effectus secundum speciem: sed purificatio cordis: que specie differt a timore est effectus fidei: secundum illud act. 15. "Fide purificans corda eorum": ergo timor non est effectus fidei.
¶ Item illud est causa timoris quod rem timendam ostendit: sed per fidem nobis ostenditur futurum iudicium: quod est timendum: ergo fides causat timorem.
Respondeo quod eo modo quo actus intellectus sunt causa actuum voluntatis scilicet dispositiuus: sic dico quod sides causat in nobis spem: timorem et cordis purificationem. Spem per hoc quod nobis ostendit obiectum spei: quod est bonum arduum possibile tamen haberi. Timorem in hoc: quod ostendit nobis obiectum timoris: quod est malum arduum: possibile tamen quamuis cum difficultate euitari. Purificationem cordis in hoc: quod ostendit obiectum sancte dilectionis qua purificatur affectus. Impuritas enim vniuscuiusque rei consistit in hoc: quod rebus vilioribus immiscetur: et ideo cu anima sit nobilior temporalibus cum eis se subiicit per amorem: impura efficitur a qua impuritate mundatur: cum per sanctam dilectionem ab eis recedit: et tendit inobiectum dilectionis sancte: quod est summum bonum.
Ad primum in oppositum dicendum quod aliquis timor bene potest procedere fidem inquantum causat humiliationem excludentem superbiam: que maxime reddit intellectum indispositum ad recipiendum sidem. ex hoc tamen non sequitur quin aliquis timor causetur ex fide.