Articulus 3
Articulus 3
Quaestio 1
Utrum in quolibet peccato actuali mortali sit conversio ad creaturam et aversio a deo
¶ Questio. I. PRimo ostendo quod non in quolibet peccato actuali mortali sit conuersio ad creaturam et auersio a deo. Odire deum nullam dicit conuersionem ad creaturam: et tamen importat auersionem a deo
¶ Item auersio et conuersio sunt duo motus. Sed in vno peccato non est nisi vnus motus: ergo in quolibet peccato mortali non est simul conuersio ad creaturam et auersio a deo.
¶ Item Hiere. 2. duo mala fecit populus meus me dereliquerunt fontem aque viue: et foderunt sibi cisternas dissipatas etc. ergo auersio et conuersio sunt duo materala. Sed quodlibet peccatum non est nisi vnum malum: ergo in quolibet peccato non simul sunt auersio et conuersio.
¶ Item in peccato commissionis nulla est conuersio ad creaturam. Omittere enim actum debitum: nullam videtur dicere conuersionem.
Contra Aug. 12 de ciui. ca. 8. qui puerse amat cuius libet nature bonum: et si adipiscatur: ipse est in bono malus: et miser meliore priuatus: ergo videtur quod simul sunt in peccato: et inordinatus amor creature et recessus a meliori bono.
¶ Item in quolibet motu locali est recessus a termino a quo et accessus ad terminum ad quem: ergo similiter in quolibet motu peccati est recessus a deo et accessus ad creaturam
Respondeo quod in quolibet actu mortalis peccti est conuersio ad creaturam: illi peccato intrinseca vel ab eodem presupposita: et auersio a deo: non secundum quod auersio a deo dicit quendam inordinatum motum in deum: sicut in obiectum: quia talis auersio nominat specialem motum et est speciale peccatum: sicut est odire deum et inuidere deo: et sic de aliis. Sed secundum quod dicit quidam recessum vel elom gationem a deo: sicut a termino a quo receditur. Et hoc sic potest probari secundum Aug. 14. de ciui. cap. vltimo fecerunt ciuitates duas: amores duo terrenam scilicet amor sui vsque ad contemptum dei: celestem vero amor dei vsque ad contemptum sui. Quodlibet ergo peccatum aut est amor sui vsque ad contemptum dei: aut talem praesupponit amorem: ergo cum in contemptu dei: sit auersio a deo: et in haec quod creatura seipsam diligit conuertat se ad creaturam: omne peccatum quod in actu consistit compraehendit auersionem a deo et conuersionem ad creaturam tamquam sibi intrinsecama vel tanquam ab eodem praesuppositam.
¶ Preterea Glo. super illud pslamum Incensa igitur et suffossa. sententialiter dicit quod omne peccatum procedit: vel ex amore male inflammante vel ex timore male humiliante. Quodlibet ergo peccatum: aut est amormale inflammans: aut timor male humilians: aut ex istorum altero procedens. Sed timor male humilians presuppotesit amorem male inflammantem: omnis enim qui inordinate timet: aut ideo timet inordinate: ne sibi auferatur quod inordinate amat: aut ne sibi inferatur quod inordinate odit. Inordinatum odium praesupponit inordinatum amorem: nemo enim inordinate aliquid odit: nisi quia inordinate diligit suum oppositum: ergo ex quacumque causa oriatur: inordinatus timor presupponit mediate vel immediate inordinatum amorem. Inordinatus autem amor inordinate auertit amantem ad creaturam: respectu enim dei non potest esse amor male inflammans: ergo omne peccatum quod in actu consistit presupponit aliquam innordinatam conuersionem ad creaturam vel ipsam intra se conprehendit. Per inordinatam autem conuersionem ad creaturam est aliqua auersio a deo: ergo in quolibet peccato quod in actu consistit est conuersio ad creaturam vel praesuppoteositur ab eodem: et auersio a deo per quam in illa conuersione est formalis. ratio peccati.
Ad primum in oppositum cum dicitur: quod odire deum nullam importat conuersionem ad creaturam etc. Dico quod si actus odiendi deum: non sit conuersio ad creaturam: praesupponit. tamen eam: nullus enim potest odire deum per se: odiri tamen potest per accidens scilicet inquantum ex iustitia est puniens peccatores: hanc autem iustitiam nullus odit nisi quia inordinate diligit creaturam.
¶ Ad secundum dicendum: quod auersio et conuersio non sunt duo motus secundum quod auersio dicit recessum vel elongationem a deo vt a termino a quo: sed secundum quod dicit inordinatum motum in deum: sicut in obiectum.
Quaestio 2
Utrum primus sit ordine nature in eodem actu peccati conversio ad creaturam quam aversio a deo
Quaestio II. SEcundo queritur vtrum prius sit ordine nature: in eodem actu peccati conuersio ad creaturam: quam auersio a deo. Et videtur quod non. Prius est ordine nature vnius forme corruptio: quam alterius generatio: sed auersio a deo est quasi quaedam corruptio: conuersio ad creaturam: est quasi quaedam generatio: ergo prius ordine nature: est in eodem actu peccati auersio a deo quam conuersio ad creaturam.
¶ Item prius est ordine nature recessus a termino a quo quam recessus ad terminum ad quemSed auersio a deo est quidam recessus ab eo: conuersio ad creaturam est quidam accessus ad eam: ergo prius ordine nature est in eodem actu peccati auersio a deo quam conuersio ad creaturam.
¶ Item si intellectus non potest simul intelligere. a. et bro prius ordine nature dimittit intelligere. a. quam intelligat. b ergo a simili cum voluntas non possit simul instituere creaturam et creatorem pro principali sine: oportet quod prius ordine nature dimittat creatorem: quam principaliter adhereat creature.
Contra per accidens reducitur ad per se: sicut ad illud quod prius est natura: sed in eodem actu voluntatis in quo simul est conuersio ad creaturam et auersio a deo: conuersio est per se: auersio per accidens: ergo in illo actu prius est ordine nature conuersio ad creaturam quam auersio a deo.
¶ Item causa prius est ordine nature causato. Sed in eodem actu in quo est conuersio ad creaturam et auersio a deo: conuersio causa est auersionis. Sicut enim dicit beatus Dio. 4. ca. de di. no. Nemo respiciens malum facit que facit: ergo in eodem actu peccati prius est ordine nature conuersio ad creaturam quam auersio a deo.
Respondeo quod ille motus voluntatis quo conuertitur ad creaturam et auertitur a deo est inordinatus amor creature: creaturam respiciens: sicut terminum ad quem: et deum: sicut terminum a quo. Prius autem ordinenature: est comparatio illius amoris ad creaturam amatam: vt ad terminum in quem tendit: quam ad deum sub ratione qua est terminus a quo voluntas per illum amorem recedit. Accessus enim voluntatis ad creaturam per inordinatum amorem: causa est recessus eius a deo. Sed praedictus inordinatus amor inquantum tendit in creaturam est conuersio: et inquantum per ipsum voluntas recedit a deo est auersio. Prius ergo oedine nature in eodem actu peccati est conuersioad creaturam quam auersio a deo.
Ad primum in oppositum cum dicitur: quod ordine nature prius est vnius forme corruptio quam alterius generatio etc. Dico quod verum est in executione: econtrario tamen est in corrumpentis intentione: non enim intendit na vnius forme corruptionem nisi propter alterius generationem. In rebus autem rationabilibus intentio motus est voluntatis: vnde iste actus prius ordine nature positiue intendit in aliquid: quam per ipsum sit auersio ab alio.
¶ Ad 2m cum dicitur: quod prius est ordine nature recessus a termino a quo quam accessus ad terminum ad quem etc. Dico quod verum est in executione: econtrario est in intentione motoris: quia enim intendit terminum ad quem: ideo remouet mobile a termino a quo: conuersio autem ad creaturam: et auersio a deo est per motum voluntatis qui est intensio: et ideo prius ordine nature respicit terminum ad quem id est creaturam: quam terminum a quo id est quam recessum a deo.
¶ Ad 3m dicendum quod illud argumentum bene concludit: quod si voluntas esset conuersa ad deum vno motu: et auertatur par alium motum: primo ordine nature est desitio primi actus quam alterius actus poteo: hoc autem est sermo non de conuersione et auersione secundum quod consistunt in duobus motibus: sed secundum quod sunt in vno actu qui secundum comparationem est conuersio ad creatura: et secundum aliam auersio a creatore.