Articulus 3
Articulus 3
Quaestio 1
Quaestio PRimo ostendo quod penitentia non sit in voluntate sicut in subiecto: penitentia: enim cum sit pars potentialis iustitie: videtur esse in eodem subiecto in quo est iustitia: sed iustitia est in ratione: cum actus eius sit iudicare: quod pertinerad rationem: ergo poenitentia est in ratione.
¶ Item gaudium de bono est in concupiscibili: ergo a simili dolor de malo: cum ergo actus penitentie sit dolere de malo culpe: poenitentia est in concupiscibili. concupiscibilis autem est potentia partis sensitiue.
¶ Item vindicare est actus virtutis irascibilis. Ira. enim est appetitus vindicte: sed penitentia est virtus vindicatiua peccati: ergo videtur quod sit in irascibili: non in voluntate.
Contra. Ansel io de veritate c. 12 Iuuitia est rectitudo voluntatis: sed penitentia est quedam iustitia: ergo est in voluntate.
¶ Sed quod sit in qualibet potentia videtur quia virtus non operatur nisi vbi est: sed poenitentia operatur circa quamlibet potentiam: quia quamlibet purgat a culpa: ergo est in qualibet potentia.
Respondeo quod in illa potentia est habit: in quo est principalis eius actus: sed actus penitentie est in voluntate. actus enim eius est punire proprium peccatum: inquantum est contra iustitiam legis diuine: et expiabile per actum penitentis. in punitione autem peccati principaliter est efficax peccati displicentia: displicere autem est actus existens in voluntate: sicut in subiecto: penitentia ergo est in voiuntate sicut in subiecto.
Ad primum in oppositum dicendum: quod iuaitis non est in ratione: sed in voluntate: iudicare enim per modum dictantis seu consulentio non est actus iustitie: sed iudicare per modum diffinientis seu mouentis ad dictamen sententie iuste: et sic iudicare est actus voluntatis: sed iudicare primo modo actus est rationis.
¶ Ad secundum dicendum quod gaudium secundum quod est passio appetitus sensibilis est in concupiscibili: que est in parte sensitiua: et similiter dolere de malo: sed gaudere de bono inquantum est secundum iustitiam diuine legis actus est voluntatis: et similiter dolere de peccato inquantum est contra iustitiam legis diuine: hic enim dolor est formaliter displicentia peccai sub ratione praedicta: quamuis quandoque concomitantem habeat sensibilem passionem.
¶ Ad tertium dicendum: quod vindicta seu eius appetitus inquantum dicit motum appetitus sensitiui est in irascibili sensitiua: tamen appetitus faciendi de peccato vindictam: secundum quod est poenitentie actus: dicitur voluntatis motus: non irascibilis sensitiue. Primum ad parte aliam bene concludit.
¶ Ad int iud quod probabat quod est in qualibet virtute: dicendum quod vna virtus existens in voluntate: sicut in subiecto potest purgare aliam potentiam a peccato. Unde charitas quae est in voluntate: sicut in subiecto rectificando voluntatem omnes vires purgat a peccato. Unde prima Pe 4. Charitas operit multitudinem peccatorum: similiter deco quod virtus penitentie remouendo obstaculum precludens aditum gratie dei qua remittuntur peccata disponit omnes potentias anime ad purgationem peccati.
Quaestio 2
SEcundo queritur vtrum penitentia sit in beatis. Et videtur quod non INullus habitus moralis qui est in beatis: est in damnatis: sed penitentia est in damnatis secundum illud quod dicitur de eis Sap. 5 quod sunt penitentiam agentes: ergo penitentia non est in beatis.
¶ Item de pe. di. 3. c. poenitentiam infine. Penitentiam veram agere est commissa plangere: et inte rum plangenda declinare: sed in beatis non est luctus nec planctus Apoc. 2 ergo in beatis non est poenitentia.
¶ Item penitentia non est vbi non potest habere actum suum: nec vnquam potuit: quia ibi superflua esset: sed in angelis beatis non habet poenitentia aliquem actum: quia actus eius pena est: nec habere potest: quia peccare non possunt: neque habere potuit: quia quamuis peccare potuerunt: tamen si peccassent penitere non potuist sent: exgo saltem non est in angelis beatis.
¶ Item quia spes et fides annexam habent imperfectionem essentialem: ideo non sunt in beatis: sed penitentia annexam habet imperfectionem essentialem: quia presupponit in penitente peccatum fuisse: ergo non est in beatis.
¶ Item quamuis beati nihil possint pati: tamen in eis est patientia: secundum illud psal. Patientia pauperum non peribit in fine: ergo a simili quamuis non possunt dolere: tamen in eis est penitentia.
Ad istam questionem dicunt aliqui beatorum quidam sunt qui numquam peccauerunt: peccare tamen potuerunt: et si peccassent in eis peccatum remitti potuisset. Alii sunt qui nunquam peccauerunt: sed peccare potuerunt. tamen si peccassent non potuisset in eis peccatum remitti: cuiusmodi sunt angeli sancti. Alii sunt qui peccare potuerunt et peccauerunt: vt in beato Petro et in multis sanctio patet quod peccatum fuit in eis remissum.
¶ In primis est hitus penitentie: quia quamuis in eis nunquam habuerit actum: tamen habere potuit: habitus enim infusus non praesupponit actum: nec includit: sed praesupponit in subiecto suo possibilitatem ad actum possibilem elici per illum eundem haietum in numero: vel per alium eiusdem speciei: quamuis autem ille idem habitus poenitentie in numero: quod in eis est: nunquam in eis actum habere potuerit respectu mortalis peccati: quia peccare non potuissent mortali peccato: quin illum habitum corrupissent: tamen in eis potuisset habere actum suum respectu venialis peccati: et alius hitus poenitentie eiusdem speciei cum isto potuisset in eis habere actum suum etiam respectu mortalis peccati. In tertiis etiam est hitus poenitentie: quia in eis et potuit habere actum suum et habuit: et adhuc habet: non actum qui est de peccato dolere: sed qui est gaudere de pet remissione: et se velle nunquam peccasse si esset possibile. In mediis vero non est virtus poenitentie: quia nunquam potuisset haberactum in eis: quia quamuis peccare potuerint: tamen si peccassent nunquam virtuose penitere potuissent: sicut patet in angelis qui peccauerunt. In christo etiam quia nunquam peccauit nec peccare potuit: non est penitentie virtus: vt enim dictu est: habitus presupponit esse vel fuisse in illo in quo est: possibilitatem ad eius actum.
Ad primum in oppositum dicendum quod virtus poenitentie non est in damnatis: quia quamuis peniteant de peccato suo propter penam horribilem: quam pro eo sustinent: tamen uon penitent de peccato inquantum est contra iustitiam legis diuine: nec ad hoc vt expietur in eis: vnde non penient in spevenie.
¶ Ad secundum dicendum: quod penitentia in beatis non habet actum quem habuit in via: qui est de peccato dolere: sed actum conuenientem sini: qui est gaudere de remissione peccati: eiusdem enim virtutis est de peccato dolere: et de eius remissione gaudere.