I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 2, Tit. 3, M. 1, c. 4
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, M. 1, C. 4
SECUNDUM QUID SIT MISSIO PASSIVE DICTA.
Consequenter quaeritur de missione Filii et Spiritus Sancti secundum quid sit, hoc est secundum quid dicatur mitti Filius vel Spiritus Sanctus.
Primo ergo quaeritur utrum dicatur mitti vel Filius vel Spiritus Sanctus, quia detur ipse Filius vel Spiritus Sanctus vel aliquod donum gratiae appropriatum Filio vel Spiritui Sancto vel utrumque; secundo, utrum dicantur mitti ratione collationis gratiae gratis datae vel gratum facientis; tertio, utrum ratione augmenti gratiae dicantur mitti.
ARTICULUS I
Utrum dicatur missio quia detur ipse Filius vel Spiritus Sanctus vel aliquod donum alterutri appropriatum vel utrumque.
I. Circa primum sic obicitur: 1. Augustinus, XV De Trinitate: "Sicut corpus carnis nihil aliud est quam caro, sic donum Spiritus Sancti nihil aliud est quam Spiritus Sanctus" ; sed nihil creatum est Spiritus Sanctus; ergo si Spiritus Sanctus dicitur mitti cum temporaliter datur creaturae, hoc non erit ratione alicuius effectus creati, sed ratione ipsius personae Spiritus Sancti; ergo eadem ratione nec Filius dicetur mitti ratione alicuius effectus creati, sed solum ratione, ipsius qui Deus est.
2. Item, nuntius dicitur mitti a rege ad aliquid efficiendum, etiam si nihil efficiatur: unde sine effectu aliquo completur in ipso tota ratio missionis; ergo si Filius et Spiritus Sanctus dicantur mitti a Patre sine effectu aliquo, complebitur in ipsis ratio missionis; ergo non quia detur aliquod donum creatum dicentur mitti Filius vel Spiritus Sanctus, sed ratione ipsorum.
3. Item, Spiritus Sanctus et etiam Filius possunt quidquid possunt dona eorum et multo amplius; ergo possunt mundare animam et inhabitare ipsam sine aliquo dono creato; sed cum Spiritus Sanctus inhabitat animam ab ipso mundatam, dicitur dari et mitti ipsi animae; ergo missio Spiritus Sancti non dicitur ratione doni creati ergo si dicitur mitti, hoc est ratione personae ipsius Spiritus Sancti.
Contra: a. Quod solum dicatur mitti Spiritus Sanctus ratione alicuius effectus sive doni creati videtur. Nam omnis actio temporalis, scilicet quae convenit Deo solum ex tempore, terminatur semper, ad aliquid creatum et nunquam terminatur ad increatum, sicut patet in omnibus: creare enim, quod est actio divina, terminatur ad aliquid creatum et sic de aliis; vel si transit super aliquid increatum, hoc est tantum ratione effectus, sicut incarnare Filium et huiusmodi. Ergo si missio active dicta de Patre est actio temporalis, id est conveniens ei ex tempore, ergo terminatur ad aliquid creatum; vel si transit supra aliquid increatum, hoc est ratione effectus creati solum et non ratione eius quod est increatum; ergo si Pater dicitur mittere Filium vel Spiritum Sanctum vel Filius vel Spiritus Sanctus dicantur mitti vel dari, hoc non est ratione sui, sed ratione alicuius effectus connotati; ergo si dicuntur mitti, hoc non erit quia aliquis eorum detur in persona sua, sed ratione alicuius doni creati vel alicuius effectus in creatura.
b. Item, Beda: "Cum gratia hominibus datur, mittitur Spiritus Sanctus" ; sed gratia non est Spiritus Sanctus, sed eius effectus nec e converso; ergo nec collatio gratiae est collatio Spiritus Sancti nec e converso; ergo potest esse collatio gratiae sine collatione Spiritus Sancti ; sed in collatione mittitur Spiritus Sanctus, ut dicit Beda ; ergo potest esse missio Spiritus Sancti sine collatione Spiritus Sancti; ergo Spiritus Sanctus non dicitur mitti, quia conferatur ipsa persona eius, sed solummodo donum eius.
c. Item, Spiritus Sanctus dicitur mitti, non quia sit ubi non erat prius, cum sit ubique, sed quia est ibi alio modo quam prius, quia qui prius erat ibi per potentiam, praesentiam et essentiam modo primo, est ibi alio modo, scilicet per gratiam; et similiter dicitur dari, quia alio modo habetur quam prius. Sed iste alius et alius modus essendi vel inhabitandi non dicitur de persona Spiritus Sancti ratione sui, sed ratione alicuius effectus vel doni, quia tunc diceretur Spiritus Sanctus mutari; ergo ipsa missio non dicetur de Spiritu Sancto ratione sui, quia scilicet in illa detur ipsa persona Spiritus Sancti, sed solum donum aliquod quod prius non habebatur. Et hoc etiam confirmatur per hoc quod in missione sua Spiritus Sanctus magis habetur quam prius; sed persona Spiritus Sancti non recipit magis et minus in se, sed solum in suo effectu; ergo non datur in missione sua in se, sed solum in effectu.
Quod autem in missione non solum detur donum Spiritus Sancti nec solum persona Spiritus Sancti, sed utrumque, videtur: a. II Cor. 1, 22: "Dedit pignus Spiritus in cordibus nostris", Glossa: "Id est dona, quae sunt pignus quo Spiritus Sanctus est in nobis" ; sed nihil est pignus sui; ergo in missione Spiritus Sancti non solum datur Spiritus Sanctus nec solum dona eius, sed etiam utrumque, quorum unum est pignus alterius.
b. Item, Rom. 5, 5: "Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis". Ergo non solum infunditur nobis Spiritus Sanctus nec solum caritas, sed etiam utrumque; ergo si mittitur cum infunditur, in missione Spiritus Sancti datur Spiritus Sanctus et etiam dona eius; ergo et similiter in missione Filii, Sap. 7, 11: "Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa".
c. Hoc idem ostenditur ratione sic: In eo, a quo tollitur omnis imperfectio, primum donum amor est et in illo omnia alia dona donantur. Nam dare ex timore, servitutis est, dare vero ut aliquid detur, cupiditatis est, sed dare ex amore, liberalitatis est; ergo amor erit in huiusmodi datione primum donum quo omnia alia dantur; sed amor, quo Deus diligit nos, est Spiritus Sanctus; ergo in collatione aliorum donorum datur etiam Spiritus Sanctus.
II. Ratione praedictorum quaeritur, supposito quod in missione Spiritus Sancti conferatur utrumque, scilicet Spiritus Sanctus et dona eius, quod istorum dicitur per prius esse in anima sive in creatura rationali ad quam mittitur Spiritus Sanctus: vel ipse vel donum eius. Et loquor de prioritate naturae quae est secundum rationem intelligentiae, non temporis, quia constat quod simul sunt tempore.
Et videtur quod Spiritus Sanctus: a. Quia "Spiritus Sanctus est donum inquo omnia alia dona dantur", sicut dicit Augustinus ; ergo si utrumque dicitur dari, per prius dicitur Spiritus Sanctus esse in anima quam gratia vel aliquod aliud donum creatum.
b. Item 4, ad hoc etiam videtur facere illud quod dicitur Rom. 5, 5: "Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis" ; ergo prius ordine intelligentiae datur Spiritus Sanctus quam caritas infundatur, ex quo per Spiritum Sanctum datum infunditur.
Contra: 1. Si aliqua duo dicuntur esse in aliquo, quorum unum est sicut dispositio respectu alterius, prius dicitur inesset illud quod est sicut dispositio quam illud ad quod illa dispositio ordinatur; sed gratia dicitur esse sicut dispositio in anima ad hoc ut ipsam inhabitet Spiritus Sanctus, et cum mittitur Spiritus Sanctus dicitur inhabitare ipsam animam per gratiam; ergo in missione Spiritus Sancti prius ordine naturae est in anima gratia creata, qua ipsa efficitur templum Spiritus Sancti, quam Spiritus Sanctus inhabitans illam sicut templum suum.
2. Item, ad hoc est illud quod dicitur II Cor. 1, 22: "Dedit pignus Spiritus in cordibus nostris" Glossa: "Id est, dona quae sunt pignus quo Spiritus Sanctus est in nobis". Ergo dona Spiritus Sancti, quae sunt sicut pignus ad habendum Spiritum Sanctum, per prius sunt in nobis quam sit ipse Spiritus Sanctus cuius sunt sicut pignus.
Respondeo: I. Ad primum dicendum quod in missione Spiritus Sancti non solum datur Spiritus Sanctus nec solum dona eius, sed etiam utrumque: unde datur Spiritus Sanctus in se et in donis suis. Et ratio huius est: quia Spiritus Sanctus est in iustis in ratione fructus, quia eo fruuntur iusti; dona autem Spiritus Sancti in iustis sunt, non sicut fructus, sed sicut dispositiones mentis vel liberi arbitrii ad fruendum: anima enim de se non habet virtutem fruendi bono increato, sed per gratiam et virtutes.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo obiectum dicendum quod Augustinus intendit ostendere quod Spiritus Sanctus dat se nec tamen distinguitur a se. Nec intendit Augustinus dicere quod aliud donum a Spiritu Sancto creatum non detur cum Spiritu Sancto, sed quod, cum dicitur donum Spiritus Sancti de ipso Spiritu Sancto, in nomine et in constructione nihil aliud significatur quam Spiritus Sanctus. Cum enim dicitur donum Spiritus Sancti, propter transitionem obliqui posset aliquis credere quod diversitas esset inter obliquum et rectum; unde vult Augustinus dicere quod obliquus cum recto intransitivam habet constructionem sicut cum dicitur corpus carnis vel creatura salis, et ideo dicit "sicut corpus carnis" etc.
2. Ad aliud dicendum, sicut dictum est, quod in missione nuntii potest esse ratio missionis, licet non efficiatur illud propter quod mittitur, non tamen sine omni effectu completur ratio missionis. Nam etsi dicatur missus, etiam si non efficiat illud propter quod mittitur, non tamen potest dici missus nisi moveatur ad illud efficiendum; sed Spiritus Sanctus non potest dici moveri ad aliquid efficiendum ratione sui, sed si dicitur mobilis, Sap. 7, 22, hoc est ratione effectus et non ratione sui; et ideo, cum attribuitur ei missio, quae significat quasi motum, oportet quod hoc sit ratione effectus et ratione talis effectus propter quem dicitur esse alio modo in creatura quam prius; et ideo oportet quod in missione Spiritus Sancti efficiatur illud propter quod dicitur mitti, licet non oporteat illud ex parte nuntii, qui potest moveri ad efficiendum, licet nihil efficiatur: quod non potest intelligi vel dici de Spiritu Sancto.
3. Ad tertium dicendum quod licet Spiritus Sanctus posset efficere in anima quidquid potest gratia et multo amplius, ad hoc tamen ut inhabitet Spiritus Sanctus ipsam animam sicut templum et quod ipse Spiritus Sanctus detur ei, exigitur ex parte animae aliqua dispositio media, per quam ipsa efficiatur sicut templum, quae prius non erat templum vel de se non erat sicut templum. Et licet Pater mittendo sive Filium sive Spiritum Sanctum sive dando, non requirat in sua operatione medium quod sit differens ab ipso per essentiam, anima tamen, propter naturae suae imperfectionem, in recipiendo Spiritum Sanctum ei datum requirit medium differens ab ipsa per essentiam, per quod medium ipsa coniungitur Spiritui Sancto vel etiam ipsi Deo efficitur digna ut inhabitetur ab ipso, quae de natura sua non erat digna.
a. Ad illud autem quod primo obicitur pro alia parte, Scilicet quod Spiritus Sanctus non detur in se, sed solum in suo effectu vel dono, quia missio, cum sit temporalis, ad temporale terminatur et nunquam ad aeternum: dicendum quod verum est, sed tamen ad effectum dupliciter dictum terminatur missio sive datio Spiritus Sancti, scilicet ad hoc quod est habere gratiam et ad hoc quod est habere Spiritum Sanctum alio modo quam prius: et unus effectus ordinatur ad alium. Unde in missione sive collatione Spiritus Sancti non efficitur Spiritus Sanctus, sed efficitur in isto. — Notandum tamen quod in datione sive missione Spiritus Sancti notatur duplex respectus, scilicet respectus personae ad personam et respectus essentiae sive personae ad creaturam. Ratione primi respectus transit missio super quid increatum, quia in missione Filii vel Spiritus Sancti intelligitur productio Vel processio Filii vel Spiritus Sancti, et ratione secundi respectus transit super aliquid creatum, quod est habere gratiam et per consequens Spiritum Sanctum. Unde non sequitur si transit super quid creatum, quod propter hoc conferatur animae solum quid creatum, quia conferre Spiritum Sanctum non terminatur ad Spiritum Sanctum, sed ad hoc quod est habere Spiritum Sanctum inhabitantem animam tamquam templum suum.
b. Ad aliud dicendum quod, licet gratia non sit Spiritus Sanctus, non tamen sequitur quod unum possit haberi sine alio, quia unum est dispositio ad aliud. Unde sicut non sequitur: forma substantialis non est dispositio, ergo potest imprimi sine sua dispositione, sic nec in proposito. Et cum dicit Beda quod "cum gratia hominibus datur, mittitur Spiritus Sanctus", non vult dicere quod nihil aliud detur in missione Spiritus Sancti quam gratia, sed quod unum concomitatur aliud nec unum habetur sine alio.
c. Ad aliud dicendum quod Spiritus Sanctus in missione alio modo est in creatura quam prius, quia prius habebatur in quantum Spiritus, sed non in quantum Sanctus nec per modum fructus. Verum est etiam quod ille alius modus attribuitur Spiritui Sancto, non ratione sui, sed ratione effectus sive doni; non tamen sequitur quin aliud sit illud quod hoc modo haberi dicitur et illud ratione cuius haberi dicitur. Non enim sequitur si gratia sit illud ratione cuius inhabitat Spiritus Sanctus vel hoc modo est in anima tamquam medium ex parte animae, disponens ipsam ad fruendum ipso, quin aliud sit gratia existens in anima et Spiritus Sanctus existens in ipsa vel quod in se ipso non-habeatur ab anima.
II. Ad illud quod quaeritur cum utrumque conferatur animae, scilicet Spiritus Sanctus et gratia, quid per prius dicitur conferri animae: dicendum quod donum habet comparationem et ad illum a quo datur et ad illum cui datur. Unde sicut in missione sive datione Filii dicitur Deus operari per Filium, et in missione Spiritus Sancti per Spiritum Sanctum, quod quidem medium non est differens per essentiam, sed solum secundum originem vel etiam aliquando solum secundum rationem, sicut supra determinatum est, ita ex parte animae in recipiendo Spiritum Sanctum vel Filium est medium, quod quidem medium differt ab anima per essentiam. Cum ergo quaeritur cuiusmodi donum intelligatur per prius dari animae, scilicet Spiritus Sanctus vel gratia: dicendum quod secundum comparationem doni ad illud a quo datur, prius intelligitur dari Spiritus Sanctus, quia prius procedit a Patre Spiritus Sanctus ad animam et deinde effectus informans ipsam animam ; et secundum hoc procedit prima ratio et auctoritas. Secundum vero comparationem doni ad illud cui datur, primo intelligitur gratia, quae est sicut disponens animam et deinde Spiritus Sanctus inhabitans. Unde illud quod erat prius ordine intelligentiae ex parte Dei in conferendo, posterius est ex parte animae in recipiendo: et secundum hunc ultimum modum procedunt ratio et auctoritas ad hoc adducta.
ARTICULUS II
Utrum Filius vel Spiritus Sanctus dicantur mitti ratione collationis gratiae gratis datae vel gratam facientis.
Consequenter quaeritur utrum missio Filii vel Spiritus Sancti determinetur penes effectum gratiae gratis datae vel solum penes effectum gratiae gratum facientis. Et est primo quaestio de missione Filii, deinde de missione Spiritus Sancti.
I. Quod autem non sit missio Filii sine gratia gratum faciente videtur: a. Nam in I libro Sententiarum, 15 dist., cap. Ad quod dicimus, dicit Magister quod "duobus modis mitti dicitur Filius, scilicet vel cum visibilitermundo apparuit came indutus vel cum "in animas pias se transfert"utab eis percipiatur et cognoscatur". Ergo Filius non mittitur invisibiliter nisi ad pias animas; sed anima pia non dicitur nisi per gratiam gratum facientem; ergo missio Filii non est nisi ratione huius gratiae. Unde in sequenti capitulo dicit, assumens auctoritatem Augustini, IV De Trinitate: "Secundum alterum modum mittitur ut sit homo, quod semel tantum factum est; secundum alterum ut sit cum homine per gratiam, quo modo quotidie mittitur ad sanctos" ; sed mitti ad hoc ut sit per gratiam cum sanctis est effectus gratiae gratum facientis; ergo si dicitur mitti Filius ratione alicuius effectus gratiae, hoc est ratione gratiae gratum facientis.
b. Item, Sap. 7, 27, dicitur de sapientia: "In animassanctas se transfert, amicos Dei etprophetas constituit", quod exponit Augustinus, IV De Trinitate, de missione Filii, qui est sapientia increata; sed amicus Dei non potest aliquis constitui nisi per gratiam gratum facientem, quia gratia gratis data communis est iustis et peccatoribus; ergo in missione Filii datur gratia gratum faciens.
c. Item, Sap. 1, 4: "In malevolum animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis" ; sed intrare sapientiam in animam est Filium mitti et effectus huius missionis est inhabitatio; ergo cum utrumque repugnet animae malevolae et subditae peccatis et nihil repugnat ei nisi ratione gratiae gratum facientis, ergo si dicitur Filius mitti in animam vel inhabitare ipsam, hoc est ratione gratiae gratum facientis, et non solum ratione gratiae gratis datae.
d. Item, Deus non dicitur esse in rebus nisi tripliciter, scilicet communi modo, quo est in omnibus rebus per praesentiam, essentiam et potentiam; speciali modo, quo est in sanctis per gratiam gratum facientem; singulari modo quo dicitur esse in Christo per unionem. Sed cum dicitur mitti, hoc non potest esse quia sit ubi non erat prius, sed quia ibi est alio modo quam prius; sed iste alius modus non potest esse nisi vel per gratiam qua dicitur esse in sanctis vel per illam qua dicitur esse in Christo, quarum utraque est gratum faciens; ergo quocumque modo dicatur mitti Filius, hoc non erit solum ratione gratiae gratis datae, sed solum ratione gratiae gratum facientis.
II. Item, de Spiritu Sancto ostenditur istud idem. a. Nam dicit Augustinus, in XV De Trinitate, quod temporalis processio Spiritus Sancti est "ad sanctificandam creaturam" ; sed eius temporalis processio est missio; ergo missio Spiritus Sancti est ad sanctificandam creatu-ram; sed non sanctificatur nisi per gratiam gratum facientem; ergo missio Spiritus Sancti est ratione gratiae gratum facientis.
b. Item, Augustinus, in eodem libro: "Cum datur Spiritus Sanctus, accendit mentem indilectione Dei et proximi" ; sed hoc non potest esse sine gratia gratum faciente; ergo missio Spiritus Sancti non est sine gratia gratum faciente.
c. Item, sicut dicit Magister, in 18 dist. I libri, dicitur quod Spiritus Sanctus inquantum datus dicitur noster ; sed noster non est nisi per gratiam gratum facientem; ergo nobis non datur nisi per gratiam gratum facientem ; sed in missione datur; ergo in missione Spiritus Sancti datur gratia gratum faciens.
d. Item, Sap. 1, 5: "Spiritus Sanctus disciplinae effugiet fictum et auferet se" etc. Ergo Spiritus Sanctus non dicitur esse sive habitare in reprobis; ergo nec mitti ad ipsos, quia mittitur ad inhabitandum; sed gratia gratis data est in bonis et in malis; ergo si mittitur, hoc est ratione gratiae gratum facientis.
Contra: I. 1. "Mitti est cognosci ab alio esse", sicut dicit Augustinus, IV De Trinitate ; sed non solum in effectu gratiae gratum facientis potest cognosci Filius esse a Patre et Spiritus Sanctus ab utroque, sed etiam in effectu gratiae gratis datae; ergo non solum determinatur missio Filii et Spiritus Sancti quantum ad effectum gratiae gratum facientis, sed etiam gratiae gratis datae.
2. Item, mittitur Filius ad illuminandum intellectum sicut Spiritus Sanctus ad accendendum affectum ; sed illuminatio intellectus potest esse ex gratia gratis data sine gratum faciente; ergo missio Filii potest esse sine gratia gratum faciente; ergo ratione illius gratiae non dicetur mitti Filius, sed solum ratione gratiae gratis datae.
3. Item, si missio Spiritus Sancti est ad sanctificandam creaturam per gratiam gratum facientem, et gratia gratum faciens est proprius effectus missionis Spiritus Sancti, secundum quod dicit Beda: "Cum gratiahominibus datur, mittitur Spiritus Sanctus", et ad idem non possunt duo mitti: et dicuntur duae, quia ad aliud est missio Filii et ad aliud missio Spiritus Sancti; ergo missio Filii non erit ratione gratiae gratum facientis, sed solum missio Spiritus Sancti; vel est dicere quod quotienscumque mittitur Filius, necessario mittitur Spiritus Sanctus, cuius contrarium supra ostensum est.
4. Item, non dicitur mitti Filius vel Spiritus Sanctus ratione cuiuscumque effectus, sed effectus appropriati; unde missio Filii determinatur penes effectum sibi appropriatum, missio Spiritus Sancti similiter penes effectum ei appropriatum; sed gratia gratum faciens appropriatur Spiritui Sancto et non Filio; ergo ratione illius dicetur mitti Spiritus Sanctus et non Filius.
II. 1. Item, circa missionem Spiritus Sancti obicitur. Nam non videtur dari in illa semper gratia gratum faciens: nam non solum dona gratum facientia, sed etiam gratis data sunt dona Spiritus Sancti; unde dicit Augustinus quod timor servilis est donum Spiritus Sancti, non in quantum servilis, sed in quantum timor; sed Spiritus Sanctus, datur cum donis suis; ergo ratione gratiae gratis datae datur Spiritus Sanctus; sed cum datur Spiritus Sanctus, dicitur mitti; ergo ratione gratiae gratis datae dicitur mitti Spiritus Sanctus et non tantum ratione gratiae gratum facientis.
2. Item, dicit Rabanus quod ter datus est Spiritus Sanctus: et primo ad gratiam sanitatis corporum et gratiam doctrinae cum efficacia signorum, et hoc etiam habetur I Sententiarum, dist. 16 ; sed huiusmodi dona sunt gratis data et non gratum facientia; ergo non solum ratione gratiae gratum facientis dicitur mitti Spiritus Sanctus.
3. Item, I Reg. 19, 9 dicitur: "Factus est spiritus Domini in Saule et prophetavit" ; et tamen tunc non habuit gratiam gratum facientem; ergo non semper ratione gratiae gratum facientis dicitur mitti Spiritus Sanctus.
[Solutio]: I-II. Ad hoc videtur mihi sine praeiudicio respondendum quod loquendo proprie de missione non dicitur mitti Filius vel Spiritus Sanctus nisi ratione alicuius effectus pertinentis ad gratiam gratum facientem nec dari similiter. Nam in missionibus eorum non solum dantur dona eorum, sed etiam ipsi, et inhabitant animam et sunt ibi specialiori modo quam prius. Unde solum dicitur missio ratione ipsorum donorum ratione quorum dicuntur inhabitare animam et esse ibi secundum alium modum quam prius, ut in missione eorum non solum dona eorum sint nostra, sed etiam ipsi: quod est solum per gratiam gratum facientem, secundum quam ipsi sunt in anima in ratione fructus. Extenso tamen nomine missionis potest aliquando dici mitti per dona gratiae gratis datae, sicut videtur dicere Rabanus.
[Ad obiecta]: I. 1. Ad primum ergo dicendum quod illa definitio Augustini "mitti est cognosci esse ab alio", sicut dictum est, datur per effectum consequentem, in quo potest manifestari eorum processio sicut in processione temporali processio aeterna. Dicendum ergo quod in illo effectu, in quo manifestatur processio Filii vel Spiritus Sancti, non solum manifestatur Filium vel Spiritum Sanctum esse a Patre, sed praeter hoc ponitur ipsos esse a Patre in animam secundum alium modum quam prius sive ipsos dari animae ad inhabitandum: et hoc ponit hoc quod dico temporaliter procedere, quod est mitti. Licet ergo per effectum gratiae gratis datae possit cognosci Filius a Patre procedere et similiter Spiritus Sanctus ab utroque, tamen per solum effectum gratiae gratum facientis potest cognosci Filium et Spiritum Sanctum procedere in animam ad inhabitandum ipsam, cum per illam solam a sit inhabitatio. Unde si illa definitio integre complectatur rationem missionis, oportet quod in illo effectu habeat cognosci processio Filii et Spiritus Sancti et quantum ad terminum a quo et quantum ad terminum ad quem: et tunc illud cognosci non habet esse nisi in effectu gratiae gratum facientis.
2. Ad aliud dicendum quod licet illuminatio possit esse ex gratia gratis data sine gratum faciente, nunquam tamen ratione illius illuminationis dicetur mitti Filius vel dari, quia non dicitur mitti nisi ratione illius doni ratione cuius dicitur inhabitare vel esse in anima sicut donum et fructus eius, quod non contingit nisi ratione gratiae gratum facientis.
3. Ad aliud dicendum quod licet sit una gratia gratum faciens, tamen plures sunt effectus gratiae gratum facientis. Dicendum ergo quod non distinguuntur missiones Filii et Spiritus Sancti penes ipsam gratiam, sed penes eius effectus; sed sicut in missione sua conveniunt in fine, scilicet in hoc quod est inhabitare animam vel esse in anima secundum rationem fructus, ita conveniunt in eo ratione cuius dicuntur inhabitare animam vel esse in anima secundum hanc rationem; differunt tamen penes diversos actus gratiae gratum facientis, secundum quod illi actus appropriantur Filio vel Spiritui Sancto. Unde si datur gratia gratum faciens ad sanctificandam animam vel gratificandam vel accendendam ad amorem, cum huiusmodi actus sint appropriati Spiritui Sancto et in illis habeat cognosci, dicitur mitti Spiritus Sanctus. Si vero detur gratia ad illuminandam animam vel instruendam vel ad aliquos actus pertinentes ad sapientiam, quae appropriatur Filio, cum in huiusmodi effectibus habeat cognosci Filius, dicitur mitti Filius; et sicut unus effectus potest esse sine alio, ita una missio potest esse sine alia, sicut supra dictum est. Et licet non possit dari aliquis effectus gratum faciens sive aliquod donum quin gratificetur et sanctificetur anima, non tamen datur principaliter ad hoc, sed solum gratia in se datur principaliter ad hoc, non in hoc effectu vel illo: et ideo non dicitur mitti nisi Filius, cum datur actus pertinens ad cognitionem, licet sit actus gratiae gratum facientis. Et si daretur aliquod donum aeque principaliter ad utrumque actum appropriatum Filio et Spiritui Sancto, diceretur mitti sive dari Filius et Spiritus Sanctus, et ideo donum sapientiae et donum intellectus dicuntur dona Spiritus Sancti, non rattione actus proprii, sed communis, sive ratione finis, qui est unire animam Deo; et similiter alia, dona, ut fides, prophetia et huiusmodi, quia per haec unitur et communicat anima Christo et corpori eius mystico, quod est Ecclesia, quia illa dona dantur ad utilitatem corporis mystici ut unum membrum communicet alii, sicut ibi ostendit Apostolus, scilicet I Cor. 12, 8-10, ubi enumerat illa dona: quae communicatio appropriatur Spiritui Sancto, et ideo dicuntur dari ab ipso.
4. Ad aliud patet solutio ex praedictis. Nam licet gratia gratum faciens approprietur Spiritui Sancto, non tamen quilibet actus gratiae gratum facientis, sed quidam appropriantur Filio, quidam Spiritui Sancto, ratione quorum dicitur aliquando mitti Filius, aliquando Spiritus Sanctus.
II. 1. Ad illud quod primo obicitur circa missionem Spiritus Sancti potest responderi per praedicta, quia licet timor servilis et alia dona gratis data sint dona Spiritus Sancti, non tamen in illis vel cum illis datur Spiritus Sanctus, similiter nec Filius ratione cognitionis informis: et hoc est quia per illa dona non efficitur anima templum sive habitaculum Filii vel Spiritus Sancti, sicut dictum est supra, nec etiam dona illa faciunt Filium vel Spiritum Sanctum esse nostrum, disponendo ipsam animam ad hoc ut sint in ea in ratione fructus.
2. Ad aliud dicendum quod licet sanitas corporum et doctrina et miracula possint esse sine gratia gratum faciente, tamen in illis ad quas mittitur Spiritus Sanctus non sunt sine gratia gratum faciente. Unde cum Apostolis dabatur Spiritus Sanctus, dabatur eis gratia gratum faciens quantum ad huiusmodi dona, et hoc ad utilitatem aliorum; si autem alicui darentur dona huiusmodi sine gratia gratum faciente, proprie non diceretur mitti.
3. Ad aliud quod obicitur de Saule: dicendum quod non dicitur ibi quod Spiritus Sanctus mitteretur ad eum vel inhabitaret in eo, sed quod "factus est super eum". Unde etiam si dicatur in eo esse Spiritus, non tamen dicitur esse in eo sicut habitans nec secundum illum modum secundum quem dicitur esse in sanctis, cum mittitur ad ipsos vel datur ipsis. Unde in eo erat Spiritus Sanctus in quantum Spiritus, non in quantum Sanctus, hoc est in quantum inspirans, non in quantum sanctificans sive inhabitans.
ARTICULUS III
Utrum Filius vel Spiritus Sanctus dicantur mitti ratione augmenti gratiae.
Circa quod sic obicitur: a. Cum augetur gratia, plus est de gratia in anima quam prius; et constat quod illud plus datur a Deo, quia ab alio non posset dar nec alio modo haberi; sed "cum gratia datur, Spiritus Sanctusmittitur", sicut dicit Beda ; ergo in augmento gratiae mittitur Spiritus Sanctus ratione ipsius augmenti.
b. Item, missus est Spiritus Sanctus ad Apostolos in die Pentecostes ; et constat quod ipsi iam habebant gratiam, sed nondum confirmati erant; ergo si missus est ad illos Spiritus Sanctus, non solum exterius in corporali specie, sed etiam interius in mente ad corroborandum et confirmandum eos in priori gratia, scilicet in fide et caritate, ergo ratione augmenti gratiae dicetur mitti Spiritus Sanctus.
c. Item, Augustinus, IV De Trinitate: "Tunc unicuique mittitur, cum a quoquam cognoscitur atque percipitur quantum cognosci et percipi potest pro captu vel proficientisin Deum vel perfectae iam in Deo animae rationalis". Ergo missio non tantum dicitur ratione gratiae incipientis esse in anima, sed etiam ratione gratiae proficientis vel iam perfectae; sed non proficit vel perficitur nisi per augmentum; ergo ratione augmenti gratiae dicitur esse missio.
d. Item, in Decretali de sacra unctione dicit Innocentius quod in sacramento Confirmationis datur Spiritus Sanctus ad augmentum gratiae et robur.
Contra: 1. Sicut frequenter dictum est, mitti dicitur Filius vel Spiritus Sanctus, non quia sit ubi non erat prius, sed quia alio modo quam prius; sed in augmento gratiae non dicitur esse Spiritus Sanctus in anima alio modo quam prius, cum prius esset per gratiam, et non sit alius modus essendi in creatura pura nisi per essentiam, praesentiam et potentiam et per gratiam; ergo ratione augmenti gratiae non dicitur mitti Spiritus Sanctus.
2. Item, sicut dicit Magister, in Sententiis, et Augustinus, XV De Trinitate, processio temporalis Spiritus Sancti est qua procedit a Patre et Filio ad sanctificandam creaturam; sed temporalis processio Spiritus Sancti est eius missio, sicut ibidem dicitur; ergo missio Spiritus Sancti est ad sanctificandam creaturam; sed in augmento gratiae non dicitur sanctificari creatura, cum prius esset sancta nec de non-sancta fieret sancta; ergo ratione augmenti gratiae non dicitur mitti Spiritus Sanctus.
Respondeo: Dicendum quod augmentum potest esse dupliciter: aut per profectum gratiae praeexistentis, cuiusmodi est in proficientibus de virtute in virtutem; aut per profectum et collationem novi doni vel effectus, sicut est in sacramento Confirmationis et fuit in Spiritus Sancti missione in die Pentecostes. Propter primum modum augmenti non dicitur mitti Spiritus Sanctus, sed solum propter secundum: et quantum ad hunc modum secundum procedunt rationes ad primam partem.
[Ad obiecta]: 1. Et patet responsio ad rationes ad partem secundam. Quod enim obicitur quod non mittitur in augmento, quia non est alio modo, quam prius: dicendum quod quamvis non sit omnino alio modo, tamen propter augmentum est pleniori modo et propter novum effectum est quodammodo novo modo, et ideo recte dicitur mitti.
2. Ad id quod obicitur secundo quod missio Spiritus Sancti est ad sanctificandum etc., dicendum quod sanctificare dicitur dupliciter: vel de non-sancto facere sanctum, et sic fit in prima gratiae collatione; vel de sancto tacere magis sanctum, et hoc fit in gratiae augmento; et quia sanctificatio est utroque modo, licet magis proprie primo modo, ideo Spiritus Sanctus mitti dicitur in augmento gratiae, licet magis proprie in gratiae prima donatione.